Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
321
321 (307)
322
322 (308)
323
323 (309)
324
324 (310)
325
325 (311)
326
326 (312)
327
327 (313)
328
328 (314)
329
329 (315)
330
330 (316)
< >
page |< < (315) of 795 > >|
329315DE TUBIS CAPILLARIBUS VITREIS. tum a viribus Tubi elevatur ſurſum, manet ergo totus Tubus imple-
tus Aqua.
3°. ſi vero AB excedat FC, erit gravitas Aquæ in Tubo
major quam eſt vis elevans, +FC, quare Aqua ex Tubo AB effluet,
evacuabiturque reliqua quæ eſt in vaſe DE, quemadmodum ope Si-
phonis ampli vulgaris contingit.
Corol. Hinc ſi CFGB ſit ſipho æqualium crurum, non prius ef-
fluet ex eo Aqua, niſi crus CF demergatur ſub Aqua ad altitudinem
F, tum enim crus alterum tanto profundius deſcendiſſe cenſeri po-
teſt, quemadmodum obſervavit Hauksbejus in Phyſic.
Mech. Ex-
perim.
EXPERIMENTUM VIII.
Maneat idem Sipho fig. 2. impletus Aquâ, & extrahatur ex va-
ſculo DE, ſuſpendaturque in Aëre, tum Aqua manebit ſuſpenſa in
utroque crure, nec effluet, quamvis BA excedat FC.
EXPERIMENTUM IX.
Sed quando orificium C attingit modo Aquam, nec ei immergi-
tur, illico Aqua incipit effluere ex A, formans parvas guttas,
quamvis longitudo AB ſit notabiliter minor quam CF.
EXPERIMENTUM X.
Sit Sipho bicruralis ABGFC, fig. 2. cujus crus FC ſit 4 linear.
GA 6 linearum, imponatur crus longius GA Aquæ, & brevius
crus FC extra eam emineat, adſcendet Aqua ſurſum, ſuperat
flexuram FG, deſcenditque uſque ad oram breviorem C ad quam
hærebit, nulla effluente gutta.
Iterum hic patet, quanta ſit differentia phænomenorum in ſiphoni-
bus amplioribus &
capillaribus: Simulac enim poſito ſiphone am-
pliori Aquæ pleno, crus longius imponitur Aquæ, hæc relin-
quens crus brevius retrogreditur, &
flexuram ſuperando deſcendit
in longius, effluitque omnis.
Si vero ex crure breviori, poſito Tubo capillari, efflueret

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index