Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
41
41 (27)
42
42 (28)
43
43 (29)
44
44 (30)
45
45 (31)
46
46 (32)
47
47 (33)
48
48 (34)
49
49 (35)
50
50 (36)
< >
page |< < (32) of 795 > >|
4632DISSERTATIO nearum, dein decreſcunt, donec in immediato contactu repulſio tan-
tum ſit æqualis 13 granis;
quid igitur eſt in Magnetibus, quod hanc
Anomaliam producit?
an dicam Lapidem, qui examini inſerviit,
conſtare ex partibus valde heterogeneis, quarum quædam attrahunt,
quædam repellunt, &
quæ ambæ vires oppoſitæ ex eodem loco Ma-
guetis effluunt, hinc turbantes proportionem vel ſimplicis repulſio-
nis vel attractionis?
veroſimile hoc apparet, quamobrem qui ſolam
repulſionem cognoſcere vellet, perſpectam habere deberet vim At-
trahentem eorundem polorum, eamque addere virtuti repellenti ob-
ſervatæ, tum ſumma indicaret totam vim repellentem:
Attractionem
autem ſimul cum repulſione dari patet ex Experimento XIII.
in
quo ad diſtantiam 3 pollic.
6 lin. & ad minorem attractio præpolle-
bat repulſioni, hinc magnes ex Libra ſuspenſus attrahebatur, non
repellebatur, &
in Experimento XV. ad diſtantiam 5 linearum
proportio repulſionis erat minor quam attractionis, unde quoque re-
pulſio imminui videbatur in minoribus diſtantiis, quæ tamen procul
dubio augebatur, quo Magnetes propius ſibi admovebantur, ſed
ab attractione tantopere turbabatur, ut inde oborta fuerit ſumma ir-
regularitas, quæ in ipſis obſervabatur Experimentis, cum ad diſtan-
tias 10, 11, &
4 linearum æqualis repulſio obtinuerit, & maxima
in diſtantia 7 linearum fuerit:
confirmabar in hac ſententia, poſt-
quam attractiones in Experimento III.
inter hos Magnetes regnan-
tes, &
notatas, addideram repulſionibus, tum enim quædam regu-
laritas dabatur, maximaque repulſio foret in contactu immediato,
minor in aliquo Magnetum intervallo, &
ſemper decreſcens aucto inter-
vallo, quemadmodum patebit in hac Tabula, exhibente attractiones no-
tatas in Experimento tertio, &
Repulſiones in Experimento XIV, ſi-
mul cum Summa ex attractione addita repulſioni, quam hic volumus.
11
Attract. \\ poll. # Lin. # gran.
12 # 0 # {1/20}
11 # 0 # {1/8}
# 12 # 70 {1/2}
# 10 # 87
# 7 # 114
22
Repulſ. \\ poll. # Lin. # gran. # Summ. tota \\ repulſion.
11 # 11 # {1/2} # {3/40}
10 # 9 # {3/4} # {7/8}
# 12 # 24 # 94 {1/2}
# 10 # 24 # 111
# 7 # 25 # 139

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index