Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
61
61 (47)
62
62 (48)
63
63 (49)
64
64 (50)
65
65 (51)
66
66 (52)
67
67 (53)
68
68 (54)
69
69 (55)
70
70 (56)
< >
page |< < (47) of 795 > >|
6147DE MAGNETE. curate congruerent cum iis, quos ipſa obſervatio dedit, non dubi-
tarem affirmare vires Magnetis attrahentes Ferrum eſſe in ratione
inverſa diſtantiarum, parva enim diſcrepantia, quæ inter ambos
numeros, tum ex calculo, tum ex obſervatione poſitos, datur, non
prohiberet, quominus hanc proportionem ſtabiliremus;
quippe
experimenta omnia phyſica ejus ſunt naturæ, ut ferè nunquam ac-
curatiſſime cum calculo congruant:
verum in diſtantiis minoribus
multo minus convenit calculus cum obſervationibus, nam priorem
proportionem continuando, ad diſtantiam 2.
linearum deberet eſſe
attractio 210.
granorum, quæ modo fuit 179. gran· & ad diſtantiam
1.
lineæ foret 420. granor. quæ obſervata fuit modo 231. gran. at-
que ad {1/2} lineam deſiderata fuiſſet 840.
gran. quæ tantum 343. gra-
nor.
fuit. Unde autem hæc diſcrepantia oritur? an quia, quod-
cunque fuerit ferrum, vim aliquam repellendi Magnetem habet,
quæ ad parvam diffuſa modo diſtantiam, attractionis aliquam par-
tem tollit, in quam nihil agit in majori intervallo?
an vero ipſa vis
repellens Magnetis hanc inæqualitatem attractioni affert?
Alia Experimenta, nempe XVI. & XVIII. quoque ad examen
vocavi, explorans an in diſtantiis a 12 ad 3 lineas etiam daretur
attractio in ratione inverſa diſtantiarum, ſed in illis nequaquam
numeros tam prope accedentes obſervatis ſuppeditavit calcu-
lus, ecce eos juxta ſe poſitos, quos ex Experimento XVI.
erui-
mus:
11
Diſtantiæ \\ Linear. # Numeri \\ calculo inventi. # Attractio \\ obſervata
11 # 14 # 14
10 # 15 {2/5} # 16
9 # 17 {1/9} # 17
8 # 19 {2/8} # 21
7 # 22 # 29
6 # 25 {2/3} # 32
5 # 30 {4/5} # 44
4 # 38 {1/2} # 52
3 # 51 {1/3} # 72
2 # 77 # 96
1 # 154 # 110

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index