Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 824 > >|
21PRÆFATIO. thematica, ratiocinandi methodus, hoc axiomate funda-
ta;
Pro vero habendum omne quod ſi negetur ſocietas inter
homines deſtruitur, aut his vivendi ratio adimitur.
Ex
qua propoſitione, quæ a nemine in dubium vocari po-
teſt, regulæ philoſophandi Newtonianæ ſecunda &
tertia
evidentiſſime deducuntur.
Niſi enim, quæ ubique obtinent ubi Experimenta inſti-
tuere licet, pro generaliter veris habeantur, effectuſque ſimi-
les ex cauſa ſimili oriri ponantur, quis per momentum
temporis tranquille vivere poterit?
Quotidie, nequidem ad illud attendendo, ſequentia ra-
tiocinia unuſquiſque pro indubitatis habet, &
clare videt
horum concluſiones, ſine præſentis rerum conſtitutionis
deſtructione, in dubium vocari minime poſſe.
Ædificium, hodie in omnibus partibus firmiſſimum, cra-
ſtino die ſponte non ruet:
id eſt, partium corporum cohæ-
ſiohorumque gravitas, quas, niſi interveniente cauſa extra-
nea, nunquam mutatas vidi, aut audivi, hac nocte non
mutabuntur;
quia cauſa cohæſionis & gravitatis eadem
erit craſtino die ac hodie.
Quod ratiocinium certum eſſe,
niſi ex memorato principio deduci non poſſe, quis non
videt?
Tigna & lapides, quæ in quacunque regione ad ædifi-
cium conſtruendum apta ſunt, ſepoſita omni mutatione ex
cauſa extranea, hîc tranſlata inſervire poterunt, &
de
ruina non magis ſollicitus ero, ac in prima regione incolæ
fuiſſent, ſi non tranſlatis tignis &
lapidibus, ipſi exhis do-
mum conſtruxiſſent;
id eſt, vis, qua partes cohærent, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index