Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 824 > >|
7MONITUM
de hac Secunda Editione.
CUm primùm ad hæc Elementa conſcribenda
animum applicarem, hoc mihi fuit propo-
ſitum, ut auditores, quæ fuſius explicata au-
diviſſent, &
demonſtrata vidiſſent, illa
facile in memoriam revocare poſſent.
Etiam, ut le-
ctoribus, quibus prima tantum Geometriæ elementa
nota eſſent, ideam darem Philoſophiæ Naturalis Ma-
thematicâ Methodo tractatæ.
Cùmque, ut tironibus
præcipuè liber hicce utilis eſſet, difficiliora omnia in-
tacta relinquerem, ſæpe propoſitiones indicavi, de
quibus tantum monui, has à Geometris probari.
Ut autem ſecunda hæc editio, & lectoribus magis
in Mathematicis verſatis, uſui eſſet, propoſitiones ta-
les omnes, in capite quocunque indicatas, Mathema-
ticè demonſtratas in ſcholiis, capitibus ſubjunctis, adje-
ci.
Et ne hæc lectores alios turbarent, ipſa minore
charactere imprimi curavi.
Omnia tamen ita diſpo-
ſui, ut illa ſola, quæ majore charactere edita ſunt,
ſeparatum quaſi opus conſtituant.
In ſcholiis etiam alia quædam tradidi, quæ in ipſo
opere commode tractari non potuere, quamvis cum
explicatis relationem habeant, aut ad hæc illuſtranda
inſerviant.
Secunda hæc editio, & aliis reſpectibus, eſt au-
ctior &
magis accurata.
Novæ multæ Machinæ, & antiquæ emendatæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index