Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 824 > >|
16PRÆFATIO.
quantis refluum vaga Cynthia Pontum
Viribus impellit;
dum fractis fluctibus ulvam
Deſerit, ac nautis ſuſpectas nudat arenas;
Alternisvicibus ſuprema ad littora pulſans. De inveſtigiatione autem Naturæ Legum ut dicam, res
altius petenda eſt.
Subſtantiæ quid ſint inter nobis ignota referendum eſt.
Quaſdam ex. gr. materiæ proprietates novimus, ſed in
quo ſubjecto hæreant hæ nos omnino latet.
An Corpori
non multæ aliæ tribuendæ ſint proprietates, de quibus
nullam habemus ideam, quis aſſerere poteſt?
Cui etiam
enotuit an, præter Corporis proprietates quæ a materiæ
eſſentia pofluunt, non dentur aliæ a DEI libera poteſtate
pendentes, ſubſtantiamque extenſam &
ſolidam (hæc e-
nim a nobis Corpus vocatur) quibuſdam, ſine quibus exi-
ſtere poſſet, proprietatibus ornari.
De ignotis nihil af-
firmandum aut negandum eſt.
Quantum ab hac regula aberrant illi, qui, quaſi o-
mnia quæ ad Corpus pertinent pleniſſime perſpecta habe-
rent, in Phyſicis ratiocinantur, paucaſque Corporis pro-
prietates notas ipſum Corpus conſtituere aſſerere non
dubitant.
Quid obſecro ſibi vult proprietates ſubſtantiæ ipſam
conſtituere ſubſtantiam?
An quæ ſeparatim ſubſiſtere non
poſſunt ſimul juncta ſubſiſtent?
An extenſum, impenetra-
bile, mobile eſſe, &
c. concipi poſſunt, ſine ſubjecto cui
hæ proprietates @mpetant?
Et an hujus ſubjecti ullam ha-
bemus ideam?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index