Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 824 > >|
20PRÆFATIO. bus de convenientia idearum cum rebus poſſimus judicium
ferre.
Omnia ratiocinia Mathematica idearum tantum com-
parationem ſpectant;
unde ſequitur contrarium contradi-
ctionem involvere.
Triangulum rectilineum, cujus tres
anguli duos rectos non æquant, impoſſibile eſt;
quia idea
trium angulorum trianguli, ipſa eſt idea duorum angulo-
rum rectorum.
Ubi de rebus ipſis agitur, contraria
propoſitio impoſſibilis non ſemper datur.
Indubitatum
eſt, ex.
gr. Petrum vivere, licet certiſſimum ſit, illum heri
potuiſſe mori.
Cum autem in innumeris occaſionibus in ca-
ſu ſimili, cum certitudine, affirmandum aut negandum
ſit, cumque hoc clare ex rerum conſtitutione, deduca-
tur:
ſequitur, in talibus occaſionibus, ratiocinia dari certa,
a Mathematicis demonſtrationibus neceſſario diverſa, vo-
luiſſe rerum conditorem.
Qui enim homines neceſſita-
te cogit, de veritate aut falſitate propoſitionis pronun-
ciare, aſſentiendum eſſe, clare indicat, argumentis, qui-
bus judicium neceſſario nititur;
& non digne de DEO ſen-
tit qui aliter ratiocinatur.
Ut ad Phyſicam redeamus, in hac de convenientia re-
rum cum ideis ſenſibus dijudicandum.
Extenſio, ex. gr.
materiæ & hujus ſoliditas, quæ hocfundamento affirman-
tur, extra omne dubium ſunt.
Non hîc agitur, an ſen-
ſus quibuſdam in occaſionibus fallant, &
quomodo error
vitetur, rem in genere hic examinamus.
In Phyſicis de omnibus non poſſumus immediate ſenſi-
bus judicium ferre;
datur & alia legitima, licet non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index