Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31 1
32 2
33 3
34 4
35 5
36 6
37 7
38 8
39 9
40 10
< >
page |< < of 824 > >|
17PRÆFATIO.
In incerto relinquendum quod incertum eſt; & ne i-
gnorantiam fateri pudeat:
neque timendum de ignoto ni-
mium affirmari, dum ſubjectum omnino ignotum quibuſ-
dam incognitis proprietatibus forte præditum eſſe aſſeri-
mus.
Qui vero cum hoc axiomate ſe nixos dicunt, quod
de incognitis non ſit ratiocinandum, pro ratiocinii tamen
fundamento habent, nil circa Corpus ignoti dari, niſi
forte fortuna errorem non vitabunt.
Corporis proprietates a priori detegi nequeunt; Cor-
pus ipſum ideo eſt examinandum, hujuſque proprietates
exactiſſimè perpendendæ ſunt, ut poſſimus determinare
quid in rerum Phænomenis ex illis proprietatibus ſequa-
tur.
Corpus majori cum cura examinando, videmus quaſ-
dam leges dari generales, ſecundum quas corpora moven-
tur.
Corpus motum in motu continuare: actioni ſemper
æqualem eſſe &
contrariam reactionem extra omne du-
bium eſt.
Variæque aliæ ſimiles circa Corpus deteguntur
Leges, quæ minime ex proprietatibus, quæ ipſum Cor-
pus conſtituere dicuntur, deduci poſſunt;
cumque hæ
Leges ſemper, id eſt, in omnibus occaſionibus, &
ubi-
que, obtineant, &
omnia corpora iis ſubjiciantur, pro
generalibus Naturæ Legibus habendæ ſunt.
Circa has
in obſcuro eſt, an ex materiæ eſſentia fluant;
an dedu-
cendæ ſint ex proprietatibus corporibus, ex quibus conſtat
Mundus, a DEO tributis, ſed Corpori minime eſſentialibus;
tandem an non pendeant effectus, qui pro Naturæ Legibus
habentur, a caufis extraneis nobis nequidem ideis attingen-
dis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index