Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 824 > >|
13PRÆFATIO.
QUi variorum Philoſophorum circa Phyſicam ſcri-
pta contulerit, ſcientias omnino diverſas hoc
nomine deſignari, in dubium vocare vix pote-
rit, dum omnes ſe veram cauſam Phænome-
nôn naturalium tradituros pollicentur.
Nil mirum, Ma-
theſis fallere neſcia non ſemper contentionem omnem a ſe
removere potuit.
Sed ne nos ſententiarum varietas averitatis inquiſitione
abducat, ſtudio &
labore, quantumvis abſcondita, in lu-
cem protrahitur veritas, &
qui flagranti hujus amore ra-
pitur, ſi errores non omnes, quod minime humanum,
evitet, difficilius tamen in illos cadit.
Caute in Phyſicis procedendum; circa Intelligentiæ ſu-
premæ opera verſatur hæc ſcientia;
tradit
quas, dum primordia rerum
Pangeret, omniparens Leges violare Creator
Noluit, æternique operis fundamina fixit:
quomodo hiſce Legibus univerſa rerum congeries rega-
tur, &
, quomodo ordo, nunquam ſatis mirandus, qui-
bus omnia peraguntur, iiſdem Legibus in Mundo ſervetur,
explicat.
Cavendum ne fictum pro vero admittamus, eoipſoul-
teriori examini januam claudimus;
nulla vera Phænome-
nôn explicatio ex falſo principio deduci poteſt;
mentiſque
humanæ figmentum diſcere, aut Intelligentiæ ſapientiſſi-
mæ opus perpendere quantum intereſt?
Cumque ſapien-
tiæ divinæ inveſtigatio, &
cum hac ſemper conjuncta ve-
neratio, ſcopus Phyſici eſſe debeat, hîc ex fictis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index