Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
11
11
12
12 (2)
13
13 ((3))
14
14 (4)
15
15 (5)
16
16 (6)
17
17 (7)
18
18 (8)
19
19 (9)
20
20 (10)
< >
page |< < (2) of 214 > >|
122PRAEFATIO. quae ad corporum motiones, ſpeciatim impetum attritumque
mutuum eorundem, ſpectant, nos adbuc latent momenta,
quorum difficultates ſi usquam reuocabuntur ad regulam, ex-
perientia magiſtra eandem ut patefaciat neceſſum eſt.
Ho-
rum ego non fui plane immemor, cum nuper Germaniam,
Belgium, Angliam et Galliam peragrarem, atque in prae-
ſenti profero in lucem ſpecimen explicationis aliquot machi-
narum memorabiliorum, quae uel nunquam antea, uel ſal-
tem obſcurius imperfectiusque, deſeriptae ſunt.
Primo loco
iure collocanda fuit Marlyenſis, opus uere regium, et tum
amplitudine ſua tum ſucceſſu admirandum, illius nonnullae
quidem picturae non inelegantes, icbnographicae et ortbo-
grapbicae, Pariſiis uenales proſtant, uerum omiſſa eſt ſin-
gularum partium et finium commemoratio.
unus Jonche-
rivs
, in tractatu, quo nouam muniendi formam uulga-
uit, nonnibil de bac macbina eſt commentatus, breuiter ta-
men nimis et conciſe, ut dicendorum non inane ſpicilegium
reliquiſſe uideatur.
Ob cognationem argumenti ſubiunxi
percurioſam compoſitionem antliarum, quibus Pariſiis aquae
ex ſequana flumine attolluntur, et per urbis maximae uicos
diſtribuuntur.
Tum ſequuntur duae molae alatae bydraulicae,
baud procul Lutetia Pariſiorum exſtructae, quarum ne qui-
dem imagines reperire ibidem potui.
interim uſum earum la-
te patere, ex ſuo loco dicendis manifeſtum fiet.
Denique
de macbina bydraulica Londinenſi, in qua aer calore uebe-
menter expanſus, cauſam motus præcipuam conſtituit, tan-
quam de ſingulari praeſtantiſſimoque ſeculi noſtri inuento,
copioſius diſſerui, et inprimis recentiſſimam expoſui uariis-
que obſeruationibus illuſtraui emendationem.
Ita uale,
Beneuole Lector, et laborem buncce meum utilitati publicae
iuuandae deſtinatum aequi bonique conſule.
Dab. Witember-
gae in Saxonibus.
A. R. G. c I ɔ I ɔ cc XXVII. V. Id Decembr.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index