Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
21 11
22 12
23 13
24 14
25 15
26 16
27 17
28 18
29 19
30 20
31 21
32 22
33 23
34 24
35 25
36 26
37 27
38 28
39 29
40 30
41 31
42 32
43 33
44 34
45 35
46 36
47 37
48 38
49 39
50 40
< >
page |< < (17) of 214 > >|
2717DE MACHINA MARLYENSI. quarum agitatio antea a nemine diſtincte deſcripta eſt
delineaui hunc in finem figuram 9, in qua lineae 0000,
deſignant catenas parallelas, hae ut aquas ex puteo al-
tius attollant, ut deinceps lapſu naturali in caſtellum
ipſum profluant, impoſitae inferioribus trabibus ſunt co-
lumnae quaedam, ſiue fulcra ſuperioris contignationis.
in hac GG trabs geſtat lignum FE et normam HKI,
quae circa clauos ſuos aguntur.
primum parte altera
nectitur cum CA perpendiculo tigni ſubſidiarii, et ipſe
nexus craſſo ligno ED fit:
parte altera F, ex ferreo
trunco emboli duo aſpirantes L, L, pendent.
norma
autem HKI, mouetur ligno y, quod ſuper longurio
unco ferreo iacet, atque haec pars normae K modo
propellitur, modo attrahitur, eodemque motu agitan-
tur duo emboli MM, qui ex I dependent.
Ita 28 ant-
liis diam.
6. dig. hauriuntur ex puteo aquae. motus em-
boli fit in perpendiculo 3 pedum, et aquae putei circi-
ter 20 pedib.
a ſuperiori huius hauſtri receptaculo di-
ſtant.
hinc per canalem plumbeum diam. 1. ped. deſcen-
dunt, et ad caſtellum ſiniſtrum deuoluuntur.
22. Neque tamen aquae ſtatim in ipſum caſtello ſub-
iectum puteum illabuntur, ſed deriuantur fiſtulis, in
commune receptaculum ſiue ſtagnum H, Fig.
1. atque
inde puriores redeunt.
Eodem recipiuntur, quae per
aquae ductum ex opere ſtructili, et a uilla Selle per 1200
ſexpedas continuatum, lat.
2 p. alt. 3 {1/2} prope caſtellum
ſiniſtrum effunduntur.
23. In caſtellis mediis, quorum ſaepe feci mentionem,
hauriuntur aquae ulterius antliis inuerſis, quarum actio-
nem fig.
10. clare ob oculos ponit. nimirum crux AB
apprehenditur a catena ſuperiore in F, et ex A pendent
ex ferris longis, ita ut figura docet compactis, tres qua-
tuorue emboli inuerſi, intra cylindros, quorum imum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index