Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of figures

< >
< >
page |< < (40) of 214 > >|
4. Antliarum huius machinae compoſitio ſingula-
ris
, figura 12 Tab.
2. exhibetur. Sunt nimirum dupli-
ces
aſpirantes et inuerſae.
ABCD eſt receptaculum
aquarum
quernum, longum 4 {1/2} p, altum 3 p.
ſub eo-
dem
ſunt tres cylindri EF, EF, EF, ferrei ex quibus
aliae
fiſtulae plumbeae in flumen continuantur.
diame-
ter
cylindrorum eſt 6 dig.
ſupra hos tres ſimiles cylin-
dri
cuprei IH, IH, IH, fulcro innituntur, eiusdem dia-
metri
6 dig.
longi 2 {1/2} p. infra aperti, ſuperiore extremo
ualuulas
habent, et connectuntur tubis recuruis tribus,
qui
tandem in fiſtulam M cupream, quae aquas in ſu-
premum
receptaculum auehit, deſinunt.
tribus ſuperio-
ribus
cylindris aptati ſunt emboli inuerſi, qui rectangu-
lis
LK ducuntur, et his inferius adhaerent emboli aſpi-
rantes
EE, cylindrorum inferiorum.
Cum itaque ad-
ducitur
rectangulum, trahuntur ſurſum quoque embo-
li
, et ſic antlia aſpirans aquas haurit, premens eas in fi-
ſtulam
M protrudit, quando nimirum cylindrorum ſu-
periorum
ora inferiora H, H, H, aquis ſtagnantibus im-
merſa
ſunt, ut reducto embolo eaedem in cylindrum
ingrediantur
.
Non autem una omnes leuantur embo-
li
, ſed, dum duo deſcendunt, tertius aſcendit, prouti
manubrii
curuati conditio poſtulat.
Ceterum latitudo
rectanguli
eſt 1 p.
motus emboli fit in perpendiculo 18
dig
.
receptaculum AB abeſt a ſuperficie aquarum 16
uel
20 pedibus pro diuerſa fluminis altitudine.
ſupre-
mum
uero receptaculum, ex quo iterum aquae dela-
buntur
, ultra aquas fluminis 18 ſexpedalibus perticis
remouetur
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index