Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (32) of 214 > >|
4232CAPVT I. ſe exſerit, neceſſum eſt, ut ſingulas illas radiorum obli-
quorum diſtantias rectas a centro, quas antea ſinus
complementi laudatorum angulorum nominauimus,
cum longitudine manubrii comparemus, et ope re-
ſpondentis iisdem uirtutis, eam particulam uirium
quaeramus, quae manubrii extremo debetur, tum
enim additis iſtis uiribus, cognoſcitur integra uirtus,
qua manubrium adducitur.
Calculus manifeſtat nu-
meros ſequentes,
11
1. pro radio uerticali, # 16704
2. pro primo obliquo, # 15911
3. pro ſecundo obliquo, # 14045
4. pro tertio obl. # 11332
5. pro quarto obl. # 8331
6. pro quinto obliquo. # 5148
# 71471
Itaque una rota in machina Marlyenſi impellitur ui
71471 librarum, et pro rotis 14 reperiuntur 1000594 li-
brae.
Ceterum conſultum duxi, paulo diſtinctius de-
ſcribere calculi illius leges, et ſingulos quoque nume-
ros repertos afferre, tum quia hoc exemplum ad aeſti-
mationem uirium in machinis ſimilibus uſum praebere
poteſt, tum etiam, ut de diſſeniu, qui hic inter Ion-
cherii et meas rationes occurrit, iudicium a lectore
ferri, uel examen utriusque aſſertionis facilius inſtitui
poſſit.
Tametſi enim mihi conſtet ex aliis indiciis,
Dn.
Ioncherium eadem Mariottii experimenta, quibus
etiam meus calculus nititur, ſequi, uid.
173. tamen
tacet ille omnino regulas, quibus numeros ſuos ac-
commodauit, nec Mariottii meminit, nec modum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index