Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (44) of 214 > >|
5444CAPVT II. tur, nempe 15232 l. quo ſublato ex ui 32130, ſuperſunt
16898 l.
pro tympano altero.
12. Tympanum G habet fuſos 20, rota EF dentes
40;
et talis eſt etiam ratio peripheriarum. uires autem
ac pondera ſunt in reciproca ratione ſpatiorum per
quae mouentur §.
29. Inſtit. mechan. quare inf. 40 ad 20
h.
e. 2: 1 ita uis 16898 ad 8449 lib. quae mouent tympa-
num G.
radii uero huius et manubrii ratio eſt 22: 9. inf.
9: 22 ita 8449 ad 20653 {1/9} lib. leuanda autem eſt columna
aquea 95 p.
alta 6 {1/2} dig. diametr. cuius pondus 2839 li-
brar.
uel duplum, ob uaria motus obſtacula 5676 lib.
cui uis 20653 lib.
omnino par eſt, etiamſi duplo et am-
plius onus mouendum ſupereſſet.
Atque ita etiam de
alterius rotae actione et uiribus ac oneribus, quae mo-
uentur, eſt iudicandum.
13. Altera machina hydraulica, cuius inſignis utilitas
Pariſiis ſpectatur, eſt poſt pontem nouum, et Samaritana
uocatur, a ſtatuis optimi Seruatoris et Samaritidis,
quae, iuxta receptaculum aquarum lapideum ſuper
ponte erectae ſunt.
Simpliciſſima et propterea per-
quam commoda eius conſtructio ſequenti modo ſeſe
habet.
Rota unica intra palos in fundum adactos, pau-
lo ultra medium pontem eo loco ſuſpenſa eſt, quo cur-
ſus fluminis dirigitur, 20 p.
diametri, lata 18 p. alae im-
poſitae in interna peripheria latae ſunt 3 {1/2} p.
exaxe li-
gneo prominent curua manubria, quorum reflexum
brachium eſt 2 p.
longum. Vnum eorum trahit tigna
tria librantia, in medio ex axe ſuſpenſa, 18 uel 20 p.
longa, quorum altero extremo adhaerent tres emboli
inuerſi;
alterum manubrium tantum duos eiusmodi li-
briles cum embolis mouet.
Manubria ad rectos angu-
los inflexa ſunt, quia longa admodum ſunt ferra, quae
embolos ducunt.
Emboli ſunt ſpiſſiores, ab una

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index