Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur
page |< < (62) of 214 > >|
7262CAPVT IV. conuerſum erat, ut ante dictum fuit.) idemque tan-
tum deprimit, donec extremum 3 ſatis elatum eſt, ut
iterum in crenam ſiue inciſuram 2 reuertatur, quo ipſo
epiſtomium iniectionis clauditur, et rectoris epiſtomi-
um aperitur, quemadmodum ſub litera Q explica-
bitur.
IK. fiſtula cum epiſtomio, per quam in ahenum aqua
calida ex cylindro deriuatur.
L. Embolus, cuius pars ima eſt lamina circularis,
diametrum cauo cylindri reſpondentem habens, ueſti-
tusque undique corio.
ſuper quem ſemper aqua 6 uel 8
digitos alta affunditur, ne aer intra cylindrum deſuper
penetret.
Quando autem uapor in cylindrum ſurgit,
uincit preſſionem ponderis aerei, et brachium tigni li-
brantis b attollitur, a pondere brachii b 2;
et dum ite-
rum uacuum exoritur, deſcendit b, et adducitur b 2,
uirtute tali, quae preſſui uel ponderi aeris ſuper embo-
lo cylindri magni iacentis, aequipollet.
M. Fiſtula iniectionis, deducens aquas ex ciſter-
na g.
N. Epiſtomium iniectionis cum rota dentata, aperit
idem et claudit
OO paruus uectis, cui additus eſt quadransrotae den-
tatae, dum nempe uectis extrema 1 et 3 motu machinae
alternatim deprimuntur et attolluntur.
P. Axis uolubilis intra du@@ columellas, cum radiis
ſiue anſis ſuis No.
9. 5. 6. 8. 9, et curſore no. 10, affixo an-
ſae rectoris (quae nihil aliud eſt, quam ferrum ſesqui-
pedale foramina habens, in quae pro copulando cur-
ſore claui inſeruntur.)
pro eodem aperiendo et clau-
dendo.
Q, Tïgnum penſile, affixum magno libratori, et
cum hoc ſurſum deorſumque agitatum, aperiens

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index