Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur
page |< < (72) of 214 > >|
8272CAPVT IV. tionis ſeruabat, tum curioſe obſeruatores annotabant,
utrum haec aqua, cylindri aerei imminentis, fortiter a
uapore protruſi, preſſioni cederet, et nonnihil uerſus
ſphaeram ſuam comprimeretur, ſed id minime accidit,
potius ſphaerae uitreae in glacie poſitae ſundum dif-
fregit, et quando cuprea adhibebatur, aqua per metalli
ferrumen tranſiit, manifeſto uirium prementium indi-
cio.
Ex hoc et ſimilibus experimentis didicere Flo-
rentini, quod uis, quae aerem in ſpatium trigeſies mi-
nus, quam ante occupabat, reducit, non potuerit, ne
ad capilli latitudinem, comprimere molem aquae,
quamuis forte centies et millies maior eſſet.
Et licet
laudati huius experimenti auctores proportionis alla-
tae demonſtrationem haud dederint, ſuppleuit tamen
eandem, totumque experimentum copioſius illuſtra-
uit, celeberrimus tentaminum Florentinorum editor
Dn.
PET. VAN Mvsschenbroek, p. 60. ſq. Poſt
Florentinos uaporum uim incredibilem nouo experi-
mento ob oculos poſuit Dion.
Papinvs, coquo uel
digeſtore, quem nominat, ſuo, cuius quia nota eſt com-
poſitio, de eodem amplius hic dicere ſuperuacaneum
eſſe arbitror.
deſcribitur uberius in Tr. Gall. La ma-
niere d amolir les os et de faire cuire toute ſorte de viande
en fort peu de tems, par Mr.
Papin. Amſtelod. 1688. conf.
Acta Eruditor. Lipſ. a. 1682. p. 105. 305. a. 1687. p. 276. et
Io.
Chr. Stvrmii phyſica@@lectiua Tom. I. p. 539.
Comparari etiam merentur, quae de motu rarefactio-
nis, experimentis comprobato, congeſſit Franci-
SCVS Tertivs de Lanis, magiſterii naturae et
artis Tomo II.
Lib. VIII. cap. I. num. 55. 74.
8. Reſtat, ut in pondus aeris inquiramus. Inno-
teſcit idem generatim ex aequilibrio columnae aqueae
uel argenti uiui, quae ſine omni dubio ab aeris

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index