Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur
page |< < (52) of 214 > >|
6252CAP. III. DE MOLIS ALATIS HYDRAVL. a ſolo usque ad axem tympani. murus praeterea 8 p.
infra horizontem altera parte continuatur, in quo
porta facta eſt, per quam in puteum et ad fiſtulas
uia patet.
Quae de freno dixi ſupra, hic quoque ua-
lent.
ad uenti flatum diriguntur molae ope axis cum
peritrochio, quae palis circa molas poſitis annecti et
firmari ſolet.
12. Tametſi autem haec moletrina non tantam at-
tollit aquarum molem quantam altera, tamen a moli-
tore priori praeferebatur, ob ſoliditatem, et quia mo-
tus aequabilior eſt.
Agitatur etiam uentis imbecillio-
ribus, et uelis tantum paucis opus habet, quod facilita-
tem motus comprobat.
Copia aquarum ex ſuperiori-
bus aeſtimari poteſt.
Ducuntur autem omnes in
hortum arci adiacentem, ut ibidem in ſublime ſa-
liant.
13. Illud hic ſilentio non inuoluendum eſt, quod
PETRVS.
I. nuper defunctus Ruſſorum Imperator. glor.
mem. cum has molas hydraulicas uento mouendas
praefens contemplaretur, tam magni earum ingenio-
ſam ſtructuram fecerit, ut Ipſe ſingularum partium
menſuras capere, et in ſuos pugillares referre non
dubitauerit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index