Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of Notes

< >
< >
page |< < (12) of 214 > >|
13312GEOMETRIA SVBTERRANEA. funiculum oneret aut incuruet: unci libellae et compaſſi penſilis uel in
unam partem, uel reciproce, alter prorſum, alter retrorſum cur-
uantur.
Nec abs re erit, pro uncis formandis laminas arctius com-
primere, ut elaterio quodam inſtructae etiam funiculum, quem
ambiunt, tenacius complectantur, et ut eo, quo ſuſpenſa ſunt organa
loco, conſtanter haereant.
Magis tamen haec obſeruatio ad com-
paſſum penſilem, quam ad libellam, ſpectat.
Nam in hac liberi et
aperti unci ſint oportet, quia comprimendo uel dilatando facile
immutatur paralleliſmus diametri et funiculi, intra uncos libellae
extenſi.
Situ autem illo immutato, angulorum indicatio fallit.
SCHOLION II.
23. Pro imitandis, qui libella reperti ſunt, angulis, tranſportato-
rium, quod a uulgari non differt, adhibetur.
SCHOLION III.
24. Vſus etiam eſt frequens ponderis ſolitarii, quod perpendicu-
lum uocant, quod ex filo ſuſpenſum, ad puteorum altitudi-
nes metiendas ualet.
DEFINITIO XIII.
25. Compaſſus penſilis (der Heng-Gruben - order Berg-Compaſſ.)
11Figur 4. eſt annulus aeneus latior ECFD, uncis A et B,
alioque annulo graciliore CGD, tranſuerſe in medio
prioris poſito, praeditus.
Intra duos hoſce annulos ex
axibus, qui foraminibus in graciliore annulo exiſtentibus,
inſeruntur, ſuſpenditur arcula, uel pyxis KH, in qua
acus magnetica ſtilo acumiſiato impoſita iacet.
Diame-
ter pyxidis eſt duorum cum dimidio uel trium digitorum.
In fundo eiusdem circa acus fulcrum circuli periphe-
ria deſcribitur, et in partes ſiue horas XXIV, quarum
quaelibet iterum octo minutias capit, ſecatur.
Plagae
autem orientis et occidentis inuerſe ſcribuntur, nempe
ubi in uulgaribus compaſſis occidens ponitur, ibi in
compaſſo metallico oriens collocatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index