Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of Notes

< >
< >
page |< < (18) of 214 > >|
13918GEOMETRIA SUBTERRANEA.
10. Acus ex tenui ferri lamella facta, probe limata, et
pileolo aeneo inſtructa, facultate magnetica imbuitur, affricta
illius poli, in cuius plagam conuerti acus portio tangenda debet.
Nempe ferro polito, quod illi polo v. g. boreo imminet, acus alterum
brachium, a pileo uerſus finem aliquoties, quater, quinquiesue, fri-
catur, et fulcimento ſuo imponitur, ita uis directionis ſtatim ſe ex-
ſeret, et in meridiem et ſeptentrionem acum trahet.
Quidam et
alteram acus portionem polo contrario ſimiliter tangunt, uerum prae-
ter neceſſitatem.
11. Pyxis acum complectens uitro tegitur, ut aeris flatui
non ſit obnoxia.
Inprimis autem cauendum, ne acus pinguedine et
humore, ex quo quippe ferruginem contrahit, inficiatur, neue igni
uicino exponantur, et ab iisdem magnes quoque tutus praeſtari
debet.
12. Dum fricatur acus, ſemper in unam partem magnes
adducitur.
Nam quando reducitur, uis recto affrictu impreſſa,
inuerſo iterum tollitur.
13. Quia acus brachium, quod tactu magnetis natiuam
ipſi indolem concepit, redditur grauius, reſtituitur ipſius aequi
librium, particula exigua abſciſſa.
14. Cum languet acus, ſtili uel pileoli politura examinanda,
et aſperitas, ſi qua deprehenditur, lima aut ſmyride tollenda eſt.
Si ferrugo lamellam obſideat, iterum polienda eſt. Tum denuo
magnete acus affricatur, ut uirtus priſtina reuiuiſcat.
15. Tandem non negligenda eſt menſorum admonitio, qua
praecipiunt, ut acus, poſt exactas pragmatias, ex compaſſo exi-
matur.
et charta inuoluta cuſtodiatur. Siquidem quando com-
paſſus in perula obliquo ſitu collocatur, et motu ferentis concuti-
tur, contingere poteſt, ut ſtiluscet pileolus attritu mutuo ſe cor-
rumpant.
DEFINITIO XV.
Goniodictes (der Winckelweiſer), eſt inſtrumentum
11Figur. 7. 34. ligneum, circiter pedis | longitudine, duabus parti-
bus AF et GH, cochlea F copulatis,@ conſtans, geſtans
praeterea dioptras aereas B, C, et infra funiculum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index