Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of contents

< >
< >
page |< < (75) of 214 > >|
19675 cem metallorum indagationem uel maxime conducit; uerum, cum
hactenus non niſi ſparſim aliquas de eo obſeruationes ſcriptores habe-
ant, ego uero de propriis experimentis gloriari nequeam, mihi id
duntaxat efficiendum intelligo, ut ex iis, quae alii metallorum pe-
riti tradiderunt, ſeligam inprimis ea, in quibus geometriae uſus
cernitur, et quae ad uenas iam detectas ſpectant.
Interea etiam hic
breuis ero, quia difficile eſt, de uenis agere, niſi quis in rem prae-
ſentem ducatur.
conf. Agricolae Bermannus. p. 449. ſq.
Löhneyss d. metallis. Part. I. f. 13. ſq.
DEFINITIO XX.
86. Vena metallica (ein Gang) quam foſſores ſpecubus ſuis
perſequuntur, eſt in longum per terram porrecta me-
talli materies, quae a reptatu, quo uenarum ſanguinis ani-
mantium ſimilitudinem refert, illud nomen accepit.
quae-
libet uena foſſoribus dicitur habere pendentem et iacen-
tem partem;
(das hangende und liegende) pendens eſt,
quae uelut tegumentum uenae ſurſum incumbit, iacens,
in quam uena recumbit.
DEFINITIO XXI.
87. Fibrae (Klüfte) ſunt uenulae, ex trunco ampliore dif-
fuſae, transuerſae, obliquae, uenae modo coniunctae
modo eidem incumbentes.
SCHOLION I.
88. De notis uenarum Agricola 1. c. ſcribit: uenarum omni-
um, quantum in extenſione longe eſt optima, quae ab oriente
in occidentem extenditur per montis decliue, ita tamen, ut dorſum
montis uerſus meridiem ſit, decliue uero ipſius in ſeptentrionem ſen-
ſim inclinet.
proxima uero bon@@ate eſt, quae a media aliqua orientis
et meridiei parte, in mediam rurſus occidentis et ſeptentrionis ex-
tenditur, atque eiusmodi eſt uena, quam ſtellam uocari dixi.
reli-
quae aut quanto plus a dictis illis receſſerint, tanto minus argenti
feraces eſſe ſolent.
add. LÖHNEYSS. l. c.
SCHOLION II.
89. Venae nondum detectae uel earum progreſſus ac continuationes
uirgula diuinatoria quaeruntur, quam nonnunquam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index