Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
71
71 (61)
72
72 (62)
73
73 (63)
74
74 (64)
75
75 (65)
76
76 (66)
77
77 (67)
78
78 (68)
79
79 (69)
80
80 (70)
< >
page |< < (66) of 214 > >|
7666CAPVT IV. mittendi in cylindrum Cuaporem uel aquam frigidam,
qualis ſupra traditus eſt, uariari queat, ita, ut fiſtula ſul-
cri et ligno natante H in eadem machina careat.
Nam
pro epiſtomio E ſufficiunt duo ferra recurua, affixa co-
lumellae, ante tignum penſile Q erectae, quae motu
huius tigni attrahunt curſorem et repellunt.
Et capiti
epiſtomii N, ſi tranſuerſum ferrum imponatur, et aliud
duobus brachiis inſtructum, et axi uectis O O additum,
in trabe a a infigatur, ſimiliter alternis aſcenſibus et de-
ſcenſibus perpendiculi Q, idem epiſtomium aperietur
et claudetur, motusque adeo ſolo laudato perpendicu-
lo continuabitur.
Quod executi ſunt Angli quidam,
qui machinam ſimilem prope Lutetiam Pariſiorum, in
uilla Paſſy, conſtruxerunt, et eius effectus Academiae
ſcientiarum Regiae demonſtrarunt.
3. Similiter multo ſimpliciorem opportunioremque
huius machinae compoſitionem reddidit celeberrimus
Dn.
I. T. Desagviliers, qualem an. 1726. M. Au-
guſto Londiniin area aedium eiusdem, iuxta ripam Tha-
meſis ripam ſitarum, non ſine uoluptate ſum contempla-
tus.
Scilicet laudati uiri auſpiciis, ſumtibus ſocietatis
cuiusdam parata erat machina moduli minoris, eum in
finem, ut eodem adhuc anno Toletum in Carpetanis
transmitteretur, ibidemque ſimilis formae amplioris
erigeretur, quae Tagi aquas attolleret, et in ciuium To-
letanorum domos, alto in co aedificatas, deriuaret:
Ex cuius operis fabrica lucrum inſigne, priuilegio Re-
gis Hiſpaniarum decretum, Angli illi ſocii ſperabant.

In hoc exemplo machinae affabre facto, arcus ferreus
bifurcus, circa axem duabus columellis inſertum uolu-
bilis, a tigno penſili Q, clauos geſtante, ſurſum deor-
ſum que agitatus curſorem 10 modo adducebat modo
repellebat, atque inſimul ualuulam rectoris E per

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index