Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
181
181 (60)
182
182 (61)
183
183 (62)
184
184 (63)
185
185 (64)
186
186 (65)
187
187 (66)
188
188 (67)
189
189 (68)
190
190 (69)
< >
page |< < (60) of 214 > >|
18160GEOMETRIA SVBTERRANEA.
SCHOLION I.
59. Ex hoc ſyllabo apparet 1) quod ubi nullus libellae angulus indi-
catur, linea ſit horizontalis.
2) cathetum ſurgentium ſpe-
cuum, utpote minorem, ſubtractum a catheto cadentium, relinquere
1 {5/8} Uln.
2. dig. pro caſu, ſiue pro perpendiculari diſtantia ſuperficiei
aquae a linea horizontali per extremum cuniculi oſtium producta.
SCHOLION II.
60. Quia eorum, quae circa fodinarum dimenſionem et compara-
tionem neceſſaria ſunt, inuentio ſine ichnographia fieri nequit,
de ea ut nunc explicetur, ordo iubet.
DEFINITIO XIIX.
61. Ichnographia eſt deſcriptio ueſtigii ſpecuum ſubterraneo-
rum, ſiue areae, in quam meatus huc illuc reflexi, et
horizontaliſitu repraeſentati, diffunduntur.
CONSECTARIVM.
62. Putei igitur perpendicularis ueſtigium oſtium praebet,
atque ſic etiam delineatur.
PROBLEMA VI.
63. Icbnographiam fodinarum, in quibus compaſſus adbibitus fuit,
delineare.
Reſolutio. 1. Reſolue dimenſiones in ſpecubus ca-
ptas, et perpendicula ac baſes@quaere pro hypotenuſis, et
in tabulas refer.
(§. 59.)
2. In tabula horizontali pone et cera affige folium
chartae.
3. Compaſſum inſere inſtrumento lineationis, et
11Figur. 10. idem ita diſpone, ut primae lineae horam bc indicet, de-
inde duc ceruſſa iuxta latera inſtrumenti lineam obſcuram,
et eius magnitudinem ſcala menſuratam defini;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index