Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
91
91 (81)
92
92 (82)
93
93 (83)
94
94 (84)
95
95 (85)
96
96 (86)
97
97 (87)
98
98 (88)
99
99 (89)
100
100 (90)
< >
page |< < (90) of 214 > >|
10090CAP. IV. DE MACH. HYDR. LONDINENSI.
20. Ita finio tractationem, de praecipuis machi-
nis hydraulicis, quas in itinere curioſius contemplari
et dimetiri licuit.
Potuiſſem augere earum numerum
nonnullis aliis argumenti ſimilis, uel addere deſcri-
ptionem inuentorum mechanicorum, quae partim
publicis, partim priuatis in technophylaciis, (quae in-
ter praecipuo loco referri meretur Truchetianum,
quod Pariſiis eſt in coenobio Carmelitarum) obuia
habui.
Enimuero cum laudata in ſuperioribus capi-
tibus machinamenta, ceteris omnibus quae excogita-
ta ſunt, longiſſime antecellant, ut tutiſſima promtiſſi-
maque, ad ciendas in motum aquas, adiumenta, com-
plecti, atque adeo ad totam pragmatiam hydrau-
licam inſtruendam, et ubique proſpero ſucceſſu ex-
ercendam, ualere uideantur, malui a minoris mo-
menti operibus late recenſendis in praeſenti abſti-
nere.
Inprimis cum cauendum mihi eſſet, ne mul-
titudine picturarum ſumtuoſior et difficilior tractatus
huius editio redderetur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index