Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
11
11
12
12 (2)
13
13 ((3))
14
14 (4)
15
15 (5)
16
16 (6)
17
17 (7)
18
18 (8)
19
19 (9)
20
20 (10)
< >
page |< < (6) of 214 > >|
166CAPVT I. perueniunt. ab eodem deorſum abeſt 25. ſexpedis, pu-
teus ſcaturiginum, G, quo nimirum aquae ex ſcaturigini-
bus, quae in uicinis montibus oriuntur, defluunt, et
hinc antliis in receptaculum E reducuntur.
F ſpeciatim uocatur caſtellum maius. aedes enim
ſunt ampliores, et eo tredecim catenarum paria con-
tinuantur.
iuxta idem eſt
H ſtagnum to ſexp. latum, 90 ſexp longum, in quod
exonerantur aquae a fiſtulis, a flumine uenientibus.
uti
infra copioſius explicabitur.
nolui tamen integrum hu-
ius ſtagni ueſtigium delineare, quia figurae ſeptimae
ſpatium reliquum deſtinaueram.
K ſunt fiſtulae ferreae, quae aquas ex caſtello ſiniſtro
in ſupremum receptaculum L aduehunt.
et prope hoc
iacet M caſtellum ſupremum, remotum a mediis 218 ſexpe-
dis, ſiue 770 paſſibus meis.
eo ex caſtello medio dextro
porriguntur tredecim catenarum paria, quae antliis ſu-
premis motu inſtruendis ſeruiunt.
Ceterum neque
harum aedium iuſtam a mediis diſtantiam potui indi-
care, quia chartae longitudo minime ſufficiebat.
qua-
propter hic defectus menſuris nunc indicatis ſuppleri
et emendari debet.
O eſt puteus, in quo aquae defluentes ex fiſtulis ant-
liisque, quae periturae erant, colliguntur, et antliis re-
ducuntur.
N. ſunt ordines aliquot ſiſtularum ferrearum, quae
tandem aquas in turrim et aquaeductum euehunt, qua-
rum amplior deſcriptio poſtea ſequetur.
5. Cuiuis rotae alueus ſuus praeparatus, et palis at-
que aſſeribus clauſus eſt, rota uix duobus pedibus am-
plior.
Riui aquarum in hos alueos admittuntur, leua-
tis oſtiis, auxilio nempe duarum cochlearum, quae
uectibus torquentur, et motus laudatorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index