Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (Fo.1.)
8
8
9
9 (Fo.2.)
10
10
< >
page |< < of 140 > >|
5
R. D. ET ILLVST. PRINCIPI,
D. Matthæo, M. Diuina Sacroſanctæ Rho. Ec-
cleſiæ Tit.S. Angeli Preſ. Card. Archiepiſco
po Saltzburgeñ, Ap. Sed. Legato. &c. Petrus
Apianus (dictus Benewitz) ex Leyſnick
Mathematicæ diſciplinæ clientu-
lus, Salutem perpetuam ac ſui
ipſius commenda
tionem.
POſteaquam anno ſuperiori Sacratiſs. Antiſtes, atque
Princeps Illuſtriſsime, in vrbe Reginopolitana cum
chartaceo munuſculo (nihil equidem illo tempore pre-
cioſius afferre potui) tuam celſitudinem ſum congreſ-
ſus, non difſicilis erat mihi coniectatio, præſignem Ma
thematicæ diſciplinæ tibi adeſſe ſcientiam, &
te cla-
riſsimum rei literariæ lumen, Mecœnatem atque aſy-
lum, &
tuum etiam ad literas ſtudium cognoui. Eo ſiquidem argumento,
quòd fronte inſigniter exporrecta atque ſerena, obuijsq́ue (vt aiunt) mani-
bus illam quam obtuli membranam, tam humaniter, tum ob ſtudij Geogra-
phicæ diſciplinæ amorem, cùm ob vitæ tuæ integritatem exceperas, vel eò po
tius, vt omittam cætera, quòd iampridem M.
Ioannes Auentinus mihi ſem-
per amiciſsimus, tam Oratorum quàm Poëtarum facilè princeps, cuius lau-
dem hic tacitus præterire non poſſum:
& V. D. Ioannes Landtſperger (cui
ſemper es in ore) Plebanus Landtſuteñ, Illuſtriſsimiq́ue Ludouict Bauariæ
vtriuſque Ducis, Præfect.
Rheni & c. Sacellanus, vir ſui ingenij virtute
præſtantiſsimus, cui gratias condignas nec agere, nec referre poſſum, ſapius
apud me tuam deprædicarent liberalitatem in doctos, humanitatemq́ue in o-
mnes qui conantur aliquod egregium, præcipuè in illos qui Mathematicæ di-
ſciplinæ ſcientiam redolere videntur, facilitatem &
in omnes, non potui com
mittere, quin tibi id, q@icquid eſt lucubrationis, tanquam Deo tutelari dedi-
carem, &
tuo ſub nonune ædere conſtituerem, quò tutius celerius q́ue tuo au-
ſpicio in communem ſtudioſorum commoditatem prodiret in publicum.
Po-
tiſsimum, vt prima elementa ſtudioſis Geographiæ tyrunculis notiora redde-
rentur, hoc opuſculum vtcunque conflatum conſcripſimus.
Verùm non ſine
laude Piolomæi, qui omnium Mathematicorum facilè princeps habetur.
Se-
quuti enim ſumus doctiſsimos quoſque huius ſtudij viros.
Porro Geographi-
ca profeſsio in legendis autoribus plurimum prodeſt, eius enim cognitio non
ſolum ad Poetarum, Hiſtoricorum, ſed etiam ſacrarum literarum noticiam
perducit.
Vt doctiſsimus ille Ptolomæus omnium Mathematicorum monar-
cha, Pomponius Mela, Dionyſius, Solinus, veriſsimus ille Strabo,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index