Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 347 > >|
19 qui non legerint, vbires ferat indicare ne fugias. Expedit enim exi-
ſtimationis meæ cauſa, totam hanc facti ſeriem, quàm latiſſimè in
vulgus manare;
alioquin ſilentium hìc perdet Amyclas.
Sed inhęreamus ei, quod magis intereſt; ſi etenim eũdem, aut prę-
ter propter cum APOLLONIO ſcopum attigiſſe fors mihi dederit
(optare debeam, nec ne, equidem neſcio) nemo ſanus ignorat, quid
æra lupinis diſtent, nemo præſtantiſſimi Scriptoris ingenium, doctri-
nam, ſoliditatem, nemo tenuitatem meam, &
curtam domi ſupelle-
ctilem.
Ille omnium fermè, qui ante ſe de Conicis ſcripſerunt viden-
di commoditate vſus;
ego illius tantùm ductu, & auſpicijs mea hæc
exequi conabar, &
prioribus quatuor eiuſdem libris, hoc eſt prætio-
ſiſſimæ veſti, niſi complementum, atque integritatem, ſegmenta, &

lacinias ſaltim adnecterem.
Quod ſi contra, vel in totum, vel ex parte ab eiuſdem APOLLO-
NII inſtituto aberrauero, non tamen erit pœnitendi prorſus laboris,
noui aliquid in eodem argumento Geometriæ Conicæ per me affulſiſ-
ſe.
Neque ignoro multa, ne dicam infinita veritatum genera, admi-
randaſque MAXIMORVM, &
MINIMORVM contemplationes à
me fuiſſe relictas:
ſed memento benigne Lector, & finitum omnibus,
&
mihi infirmiſſimum datum ingenium; multiſque iam annis (quod ijs
notum, qui mea norunt) partìm cum morbis, partìm cum morborum
reliquijs conflictatum, aut curis fuiſſe diſtractum alieniſſimis;
cum ta-
men hæc ſtudia magnis olim Auctoribus creuerint, qui ſerenitatem,
atque ocium, fortunæ lautiori debebant, vel munijs opportuniori-
bus artes illas excolebant.
Nec mirere interim ſi tot Menſes excurre-
rint, ex quo imper ata hæc editio inſtitui cæpit.
Paucioribus abſolue-
batur, ſi valetudo, ac quies annuebant.
Sed neque tu à me expetis
Lector, neque ego impoſſibilia capeſſo.
Vtere interim, ac ſitanti ſunt, fruere primitijs hiſce meis, quales
iamdiu ſterili in agello prouenerunt, quas tamen non ita extenuabo,
vt ſolent cæteri, qui pręfantur;
ſunt enim non mea, ſed Naturæ admi-
rabilia opera, ac veritates, ſicuti admirabilis illa, ac vera ſemper eſt;
ego detexi tantùm, ac geometrico ordine concinnaui.
At enim multis alijs erudita hæc inceſſit libido APOLLONII Co-
nica, qua deficiunt, reſtituendi ſupplendique.
Et quidem non viles
animas, ſed mentes nobiliores, atq;
eminentiſſimi nominis, comper-
tæq;
auctoritatis in geometrico puluere exacuit. Ex his Abbas Mau-
rolicus Meſſanenſis, duobus libris, quintum, &
ſextum APOLLONII
tunc irrepertos ſupplere, ipſorumq;
argumenta diuinare conatus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index