Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 347 > >|
14 nihil edere obſtinatus, moliri aliquid lætus, ingenium, geniumque
meum ea cunctatione paſcebam;
Amicos verò cariores detinebam
noui ſubinde aliquid è meis nugis ad eorum examen afferendo.
Sed circa initium proximè elapſi Menſis Iunij, currentis anni 1658.
Ioannes Alphonſus Borellus Piſis reuerſus, qua in Vrbe, & Academia
Clariſſimus Matheſeos Profeſſor publicè docet, Romam cogitabat.

Cauſa illi profectionis mihi hæc longiùs narrandi.
Inter cætera Auguſtæ Domus inſtrumenta, quibus SEREN. FER-
DINANDVS II.
MAGNVS ETRVRIÆ DVX, vel ad inuidiam
potentiſſimorum Regum prætiosè nobilitatur, loculi aſſeruantur Co-
dicum MM.
SS. quos è Medicea Romæ Bibliotheca magnis pridem
ſumptibus collectos Florentiam tranſtulerunt.
Arabicus inter hos
comparebat latina ſupernè inſcriptione.
APOLLONII PERGÆI
CONICORVM LIBRI OCTO.
_Exclamare libet populus, quod clamat oſiri_
11Iuu. Sat. 8._Inuento._
Hunc Borello ſæpius tractare licuit, ſæpius diligenti oculo intueri.
E´ numero, ac dictinctione librorum, è collatione diagrammatum,
quæ proximè congruebant tum in Arabico, tum in prioribus quatuor,
quos antea habebamus, atque è reliquorum tandem examine, quibus
conſimilis facies, ſimiliaque lineamenta Conica, haud immeritò co-
nijciebat integros eſſe APOLLONII libros diu deploratos, diu re-
quiſitos.
Orat igitur SERENISS. MAGNVMDVCEM, adnitenteque SE-
RENISS.
LEOPOLDO FRATRE, Parente muſarum inclyto, vni-
co, atq;
aureo, ſi non aurei ſeculi Mecœnate; exorat ſibi, vt Romam
deferre liceat, tum APOLLONIVM, tum libellos alios quoſdam
geometricos, interpretem illic facilè nacturus inter Viros Propagan-
dæ Fidei, cui fidem veri detectam penitus exploratamque deberet.
Commodùm Florentiæ peregrinabantur Maronitæ nonnulli, quos
huic operæ aptos ſtatim ſenſit PRINCEPS idem LEOPOLDVS.
Accerſiti coram interpretantur, vt mihi narratũ eſt. Ex proęmio Ope-
ris, &
cuiuſque libri initio, Propoſitionumque aliquot explanatione
rem ſicuti erat agnoſcunt;
præter quatuor iam editos APOLLONII
libros, tres quoque proximos poſteriores adeſſe, compendij tamen
factos, neſcio cuius Arabis diligentia.
Nunquam antea huc penetra-
tum, aut cognitionis tam certæ lucrifactum, quamlibet aliàs Viris, &

Arabicæ linguæ peritis, &
Geometriæ conſultiſſimis ſæpe conat is
eruere:
accurrante pręſertim SERENISS. eodem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index