Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 347 > >|
16 illa APOLLONII reperta. Facilè etiam perſuadere ignarum me,
vel ipſius Arabici alphabeti, nec vnquam mihi tractatas, aut cogni-
tas noui libri figuras.
Eſto aiebant me tantùm collineaſſe ad eundem
cum APOLLONIO ſcopum (quamuis latè ſe fundat mea de MA-
XIMIS, &
MINIMIS ratiocinatio) non ne plures vię eandem ducunt
Corinthum?
Quod ſi ab eo penitus abeam, dum plura conſector
geometrica, emolumenti inde tamen aliquid accedet literis, ac eo
ſaltim nomine, quia nouum commendabitur.
Fateor autem, mihi alioquin pertinaci deditionem hæc exprimere
incipiebant:
vehementiùs tamen a criores ſtimuli aliundè ac cedentes:
ſed digito compeſce labellum.
Inter hæc Borellus ſub octaua Iunij, ni fallor, Romam contendit,
cum ſuo illo diues noui APOLLONII viatico.
At ego delinita ob-
ſtinatione meis velut ad lucem diſponendis ſenſim incumbo, quod
Viris CCLL.
Senat. Arrighetto, ac Dato bona fide patefacio; nec prę-
ſtantiſſimo Adoleſcenti Laurentio Magalotto celatum volui, inſimul
ratus, amicitiæ candori labem inferre, ſi hæc mea qualiacunque in-
uenta feliciſſimum, atque admirabile prorſus ingenium latuiſſent,
Mathemati cis non minus, quàm Philoſophicis, atque Anatomicis
ſtudijs impensè addictum;
Iuriſprudentiæ ſacris initiatum; Muſis,
quà latinis, quà Etruſcis apprimè carum;
ad omnia egregia æque na-
tum, nulliſque demum equeſtrium exercitationum decoribus deſtitu-
tum, qui ingenuum, &
ornatiſſimum Patricium decent, è cuius tam
clara Adoleſcentię Aurora fulgentiſſimum Virilitatis meridiem Patria
hæc meritò auguratur.
Sic pluteos, & ſcrinia compilans mea confuſas pagellas in melio-
rem ordinem digero, aptiora huic tractatui ſeligo, atque in claſſes
partita tribus diſtinguo faſciculis.
Sed interim agrum petens Solem cogor pati noxium, & immodi-
cum, qui febri ſtatim iniecta acutiſſima penè ad necem me afflixit;
fuitque dies Iunij decimus octauus cum quindenis alijs inter meos
egritudinum faſtos, magnis februalibus nimiùm quantùm nefaſtos.

Diù inops virium omnem ſtudiorum curam abieceram:
nec caput,
nec mens conſtabat paginis recenſendis, quæ multo punice, multaq;

litura indigebant, multa etiam perſcriptione;
quippe adumbraueram
meditationes, &
confuſanea opera, nequid interim deperiret, tan-
tummodo innueram.
Neſcio autẽ quo pacto labores hi mei SERENISS. LEOPOLDO
ſuboluere, qui partitè mox de tota illorum ratione, ac proceſſu à

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index