Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

List of thumbnails

< >
91
91 (67)
92
92 (68)
93
93 (69)
94
94 (70)
95
95 (71)
96
96 (72)
97
97 (73)
98
98 (74)
99
99 (75)
100
100 (76)
< >
page |< < (74) of 347 > >|
9874 interceptæ applicatarum portiones à contingente AE magis remouentur eò
ſunt minores, vnde tales ſectiones ad ſe propiùs accedunt.
Sed quod de
congruentibus, ſiue æqualibus parabolis hactenus expoſuimus, &
iam olim
demonſtrauimus (dum Aſymptoton doctrina promoueri poſſe animaduer-
timus) maximos poſtea Geometras, Torricellium nempe, ac Gregorium à
S.
Vincentio aliter quoque oſtendiſſe reperimus, quorum edita opera ad
vberiorem de hac re eruditionem conſulere ſuademus.
Dico tandem has con-
67[Figure 67] gruentes Parabolas ad in-
teruallum ſimul peruenire
minus quocunque dato in-
teruallo 1 2.
Fiat enim vt
1 2 ad AE, ita AE ad 2 3
quæ ipſi 1 2 indirectum po-
natur, &
tota 1 3 bifariam
ſecetur in 4, &
per B appli-
cetur BK ęqualis 1 4;
aga-
turque KI parallela ad BX,
&
per I recta IDS contingẽti
BK æquidiſtans, erit ergo
IX æqualis KB, ſiue 4 1;
eſtque IX dimidium IS, &
4 1 dimidium 1 3;
quare
IS, 1 3 ſunt æquales;
ſed
factum eſt rectangulum 1 2 3 æquale quadrato AE, &
rectangulum IDS
oſtenſum eſt æquale eidem quadrato AE, ergo rectangula IDS, 1 2 3 in-
ter ſe ſunt æqualia;
ſed rectæ IS, 1 3, ſunt æquales, quare ſegmentum ID
æquatur dato interuallo 1 2;
interceptæ verò infra ID ſunt minores ipſa
intercepta ID, quapropter huiuſmodi congruentes Parabolę ad interuallum
perueniunt minus dato interuallo 1 2.
Quod erat vltimò demonſtrandum.
COROLL. I.
EXhac patet, in congruentibus Parabolis per diuerſos vertices ſimul ad-
ſcriptis, omnes, inter eas, interceptas lineas communi diametro ęqui-
diſtanter ductas, eſſe inter ſe æquales, quales ſunt EB, DN, &
c.
COROLL. II.
PAtet quoque, ex penultima parte huius, rectangula ſegmentorum ap-
plicatarum vtranque Parabolen ſecantium omnia inter ſe æqualia eſſe,
qualia ſunt rectangula LMY, IDS, &
c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index