Iordanus <Nemorarius>, Liber Iordani Nemorarii viri clarissimi de ponderibus propositiones XIII & earundem demonstrationes, multarumque rerum rationes sane pulcherrimas completens, nunc in lucem editus

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 40 > >|
1non contrarientur, nisi quia termini contrariantur eorum.Et est propor
tio quietum inter se, et motuum inter se per locum a proportione, sequi­
tur tantam esse contrarietatem in quiescendo, sicut in movendo.
In termi
no enim cuiuscumque motus intenditur, intenditur et viget tota natura
in actu, qui in motu sit quasi in potentia, secundum quem fiebat contra­
rietatis suæ oppositio.
Grave igitur in parte inferiori, sive moveatur si­
ve quiescat, levius est secundum situm.
Atque eodem syllogismo necesse
est pondus gravius esse quodam modo et velocius descendere, quod move
tur in circulo maiori, quia ut prius probatur, minus obliquatur, quam in
circulo minori, et per consequens minus habet violentiæ, quia igitur mi
nus distat descensus in circulo maiori a descensu naturali, qui sit per rectam
lineam, quam qui est in circulo minori.
Dicatur descensus rectior, id est plus
tendens ad rectitudinem, atque in circulo minori, ob rationem oppositam,
obliquior descensus.
Quare vero superius dictum est in quiete esse con­
trarietatem, sicut in motu potest esse dubitatio, quia in eodem situ, ubi
est illa dependentia quietis obliquitatis, potest et rectitudinis, sicut si la
pis suspendatur in tecto domus ad locum ponderis, et quod pendeat in li­
bra.
Sed dicendum ad hoc, quod varietas violentiæ, facit varietatem quietum
secundum formam, quod manifestum est ex motuum ad quietes varia­
tione.
Ex eadem enim violentia sit totus ad quietem motus, et ipsa quies,
sicut patet ex prædictis, unde idem forte sit locus quietum naturaliter di­
versarum.
Istis igitur notis, sequuntur suppositiones libri Ponderum
et dicuntur suppositiones, quia per istam scientiam non debent probari,
sed supponuntur, probari tamen ex iam dictis quædam indigent proba­
tione, sicut post apparebit.
Sunt itaque suppositiones septem.
Prima
est, Omnis ponderosi motum ad medium esse.
Secunda, Quanto gra­
vius tanto velocius descendere.
Tertia, Gravius ess in descendendo,
quanto eiusdem motus ad medium est rectior.
Quarta, Secundum si­
tum gravius esse, quanto in eodem situ minus obliquus est descensus.
Quinta, Obilquiorem autem descensum minus capere de directo, in eadem
quantitate.
Sexta, Minus grave aliud alio esse secundum situm, quan­
to descensus alterius consequitur contrario motu.
Septima, Situm
æqualitatis esse æquidistantiam superficiei orizontis.
Omnes autem
suppositiones sunt satis manifestæ, sicut patet per prædicta, et ideo pro­
positiones prosequi licet, et dicuntur propositiones, quia, ut probentur,
proponuntur.
Sunt itaque tredecim.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index