Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
1ergo per quartam concluſionem earum reſiſtentiæ
æquales erunt, ergo per decimam concluſionem non
fiet motus.
Si verò ſunt inæquales, cùm earum mo­
tus ex hypotheſi ſint ἀντιπεπονθῶς proportionales per
ſeptimam concluſionem æquales erunt etiam reſi­
ſtentiæ.
Ergo nec motus fiet: nullo igitur modo fiet
earum motus.
Quod demonſtrandum erat.
THEOREMA II.
Quarum verò ita connexarum (ſi moueantur) mo
tus, ipſis proportionales non erunt: illa alteram mo­
uebit, cuius ad alteram ratio maior erit, quàm huius
motus ad illius motum.
Sit vis A cum vi B commiſſa, ſitque A ad B ratio
per ſe, vt C ad D: ita verò connexæ ſint, vt ſi mouean­
tur, minor ſit ratio motus quo B mouebitur ad mo­
tum, quo A mouebitur, quum C ad D dico A motu­
ram B: erit enim per octauam concluſionem reſi­
ſtentia B minor reſiſtentia A: ergo per nonam con­
cluſionem reſiſtentia B minor vi A: vis igitur A vim
B mouebit per vndecimam concluſionem.
Quod
demonſtrandum erat.
Hinc poſſemus ad problematis noſtri demon­
ſtrationem rectà pergere: ante tamen craſſiùs ali­
quanto hæc explicanda ſunt, vt à quouis faciliùs in­
telligantur.
Duæ ſunt motus menſuræ, locus ſcilicet
& tempus: vtroque igitur, tempore videlicet & loco

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index