Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 64 > >|
1niam tamen hęc conſideratio, quæ Græcis σταθμικὴ di
citur Geometriæ tantùm eſt ὑπάλληλος mixta ſcili­
cet ex phyſica & Geometrica eo quòd illius ſubie­
ctum ſit motus.
Ideò paulò craſſiori Minerua &
præter Geometricam ſimplicitatem φυσικῶς etiam
tractanda eſt: alioqui Archimedicis demonſtratio­
nibus ſtandum eſſet, quæ in eo mancæ ſunt, quòd il­
læ propoſitiones quæ ex phyſicis peti debent, inde­
monſtratæ manent, nec explicantur, ſed pro confeſ­
ſis principiorum loco poſtulantur.
Eas igitur, qua­
tenus ad huius problematis explicationem faciunt,
hic diſcutiemus.
Neque enim Euclidis librum de gra­
ui & leui, in quo hoc argumentum perſequi voluiſ­
ſe videtur, integrum habemus.
Ariſtoteles verò in
eo quod ab ipſo ſcriptum extat de Mechanicis fra­
gmento pręter ſuum morem, cùm alio qui in omni­
bus exactiſſimus ſit, hanc quæſtionem potiùs nota­
uit quàm explicuit in ſexto & ſeptimo phyſicorum
libro multa prætermiſit.
Vt igitur ad rem aggredia­
mur, primùm voces, quibus vtendum eſt, definie­
mus, vt intelligatur quo ſenſu eas accipiamus.
DEFINITIO I.
Vis dicitur agendi aut agenti reſiſtendi potentia,
præſertim verò mouendi & mouenti reſiſtendi.
II.
Vis ſubiectum dicitur id quod vis mouet, vel

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index