Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 64 > >|
1mam illam rerum omnium conditricem, quę, ne o­
mnia in omnibus eſſent ſingulis partibus vniuerſi
ſingula loca attribuit circa quæ conglobantur, & i­
bi hærent.
Quicquid enim terreum eſt, in terræ glo­
bum confluxit.
Ita quicquid ſoli homogenes in Solis
corpus, lunaria omnia in lunam, & ſic de cæteris cor
poribus vniuerſi.
Singulæ autem eorum partes ſuis
totis adhærent, nec inde ſponte mouentur: ſi verò in­
de motæ fuerint, eò redire nituntur.
Quod enim in
terra fieri videmus, idem & in reliquis corporibus v­
niuerſi fieri dicere poſſumus, ſcilicet quod vnita cir
ca locum ſuum naturalem maneant: ſi enim partes
eorum ſponte ſepararentur, & vi ab ipſis ſeparatæ
ad locum ſuum non redirent, ſtatim tota diſſolue­
rentur.
Vis igitur illa in loco ſuo quieſcendi grauitas di­
citur, cuius contrarium eſt leuitas.
Res autem nulla
per ſe leuis dicitur, ſed tantùm habita ratione alterius
loci, quàm ſui naturalis: vt puta ſi pars aliqua Solis
vi quapiam in terram inuecta eſſet, ſuóque arbitrio
committeretur, illa ſtatim Solem peteret: ita ſi ter­
ræ pars in Solem inuecta eſſet, ſuóque arbitrio com
mitteretur, ſtatim à ſole euolaret, & ſe per cælum
terram verſus proriperet.
Vt igitur terræ partes in
terra graues ſunt: ſic Solis partes in ſole graues ſunt:
in terra verò leues, terræ verò partes in Sole leues

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index