Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 64 > >|
1
Inordinatè autem creſcere vel decreſcere dicetur
motus, ſi incrementum illud aut decrementum nul
la certa & ordinata proportione fiat.
Comparantur autem motus alij aliis, æquabiles
ſcilicet & inæquabiles ordinatim progredientes: de
inordinatorum enim tum inter ſe, tum cum aliis com
paratione nihil certò ſtatui poteſt.
Comparantur igitur æquabiles cum æquabili­
bus aut cum inæquabilibus, ac etiam inæquabiles
cum inæquabilibus.
Æquabiles autem cum æquabilibus compara­
tionibus ſuis partibus correſpondentibus ſunt pro­
portionales.
Si enim proponantur duo motus æqua­
biles, quorum alter altero maior ſit, quæ erit ratio
dimidiæ partis vnius ad dimidiam partem alterius,
eadem erit tertiæ ad tertiam, & ſic deinceps.
Æquabilium verò motuum cum inæquabilibus,
cum iis ſcilicet qui per interualla creſcunt, compa­
ratio fit tanquam cum pluribus diuerſis motibus æ­
quabilibus, ſunt enim interuallorum illorum motus
æquabiles.
At cum continuè creſcentibus aut decre­
ſcentibus difficile eſt comparationis modum defi­
nire, cùm ne momento quidem ſtabilis maneat par
tium illarum quantitas.
Eſt tamen motus æquabilis
illorum menſura: tanti enim eſſe dicuntur, quanti
forent, ſi in ea celeritatis menſura ad quam perue­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index