Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 64 > >|
1
Quod autem in vecte demonſtratum eſt, illud e­
tiam in reliquis mediis demonſtrandum erit, etſi
lemmati ſatisfactum eſt, dum in vno exemplo id
probatum eſt.
Ante igitur ſecundum lemma de­
monſtrabimus.
LEMMA II.
Proportionem proximè maiorem vel minorem,
quàm ſit datæ vis ad datum pondus proportio, de­
terminare vis cuiuslibet quantitas ex motu ciere po||
teſt, metienda eſt.
Motum autem ciere poteſt vel in
ſubiecto ſuo, vel in alieno.
Vis autem menſura non
ſumitur ex eo motu quem in ſubiecto ſuo ciere po­
teſt, eo quòd licet vis quælibet certum motum ha­
beat & determinatum quo ſubiectum ſuum mouet,
illius tamen quantitas, vt ſuprà diximus, nondum
demonſtrata eſt.
Supereſt igitur vt vires motu illo
metiamur, quem in alieno ſubiecto ciere poſſunt, vt
id fiat, quærenda nobis ſunt ſubiecta quæ in homi­
num poteſtate ſint, & cum vi qualibet committi
poſſint.
Omnium autem mobilium ſubiectorum,
maximè in hominum poteſtate ſunt grauia: leuia e­
nim coercere vix poſſumus.
Ideo vires illis metiri
ſolemus, ſed grauibus quæ vel vel figuris ſuis & com
page vel vaſe aliquo coercentur.
Itaque vſus homi­
num certas quaſdam ponderum menſuras ſibi ſta
tui, ponderibus ſcilicet quibuſdam certa quantitate

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index