Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 64 > >|
1nerunt, æquabiliter pergerent.
Creſcentes verò cum creſcentibus continuè, con­
parati
ſiquidem eadem progreſſionis proportione
creſcant, æqualia ſpatia ab eorum principiis nume­
rata, æqualibus temporibus emenſa habebunt, idem
in decreſcentibus.
Sed hęc hactenus inquiſiuiſſe ſuf­
ficiat: ſi quis enim particulatim omnia expendere vel­
let, in infinitum ſeſe extenderet hęc partium & pro­
portionum motuum ſupputatio.
Iam videamus quæ vires quos horum motuum
cieant.
Et vis quidem ea qua res quælibet ad ſitum
naturalem ſuarum partium redit, motu continuè de­
creſcente mouet: quo enim propiùs ad ſitum natu­
ralem partium accedit, eo tardior & languidior eſt.
Arcus enim cùm primùm laxari incipit, celeriùs
mouetur, quàm cùm motus ſui finis propior eſt.
Vis verò naturalis, qua res quęlibet ad locum ſuum
naturalem tendit, ſubiectum ſuum, motu continuè
& ordinatim creſcente, mouet.
Illius autem motus
cauſa eſt quòd faciliùs id moueatur, quod in motu
eſt, quàm quod quieſcit.
Vis igitur eadem, ſubiectum
quod iam in motu eſt premens, illud magis moue­
bit, quàm ſi quieſcat, & magis motum, magis etiam
mouebit: ita vt eadem vis motione maior fiat, quàm
per ſe ſit.
Et hæc eſt cauſa cur ictus, quo magis ab al­
tero venit, eo vehementior ſit.
Motus autem huius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index