Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 64 > >|
1ciebitur. Itaque diſſoluetur, ideò manca videtur pe­
titio illa Archimedis in hoc problemate δὸς ποῦ στῶ τὰν
γὰν κινῶ
, quòd locum tantùm in quo conſiſtat, ſibi da­
ri poſtulet, cùm pręterea vincula quibus terra à loco
ſuo naturali remota ſuſtineri poſſet, petere debue­
rit: id autem vt & ea quæ de motu in infinitum augen­
do vel minuendo diximus, ita intelligenda ſunt, vt
ſciamus infinita hominum poteſtati, quacunque ar­
te iuuetur, non ſubeſſe: quamuis enim Geometri­
ca conſideratio in infinitum ſeſe extendat, ſunt ta­
men certi fines, vltra quos natura rerum nos pro­
gredi non patitur: ſunt præterea vitia materiæ,
quæ Geometra non conſiderat, illa tamen non
obſtant quò minùs id quod proponitur, verum ſit in
intellectu.
An verò id quod proponitur tale ſit, vt in
opus educi poſſit, conſiderabit Geometer habita ra­
tione circunſtantiarum, præſertim verò temporis,
quod ipſi præſcribetur, & ſumptuum quos facere
poterit is qui aliquid faciendum proponet, quæ ſi
abundè ſuppetant, nihil non fieri poterit.
Vt igitur hunc tractatulum concludamus, ac ve­
lut in ſummam contrahamus: In motibus ciendis
tria ſunt conſideranda.
Vis qua motum ciere volu­
mus, vis quam mouere volumus, & motum quo
mouere volumus: duo enim quælibet ex illis ter­
tium determinant.
Si enim vi parua vim magnam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index