Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19 1
20 2
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
< >
page |< < of 393 > >|
16 quædam _Tbeoremata_ derivo, partim ab aliis agnita (quæ
methodi gratiâ, &
propter aliorum probationem, meis de-
monſtrationibus firmata appono) partim à me obſervata.
deinad ſpecialia progredior, id mihi negotii ſumens, ut
_Catoptricæ_, ac _Dioptricæ_ utriuſque, in uſu maximè poſitæ
(_planæ ſcilicet &
spbæricæ_) potiſſima pertractem _In_
_Catoptrica spbærica_ (ſiquidem plana jam olim verè ſatìs,
ac fusè exculta habetur) ejuſmodi _Tbeoremata_ propono,
de quibus reflexorum radiorum interſectiones atque limi-
tes innoteſcunt;
unáque punctorum tam à longè, quàm è
propinquo radiantium imagines, &
apparentes loci deter-
minantur;
reſpectu oculi nedum in radiationis axe, ſed
extra ipſum ubicunque conſtituti.
quæ certè vel nuſquam
(quod ſciam) aut magnâ ex parte perperàm alibi tractata
proſtant;
id quod, incidentèr aliorum refutans ſententias,
cùm ratiociniis perſpicuis, tum experimentis decretoriis
evictum eo.
_Dioptricam_ porrò tam _planam quàm Spbæ_-
_ricam_, refractionis noviſſimâ præſtratâ lege vel hypotheſi
(quam _illustris Carteſius_ detexit, at plerique, reor, melio-
res _Optici_ jam amplexantur;
quam & propter aſſignatas
alicubi rationes veritati conſonam judico) velut à funda-
mentis extruo.
nec enim eorum, qui principium illud ad-
miſerunt, ipſum hactenus quiſquam (in ſcriptis intelligo
quæ viderim luci commendatis) huc applicuit.
Hîc au-
tem imprimìs puncta radiantia longè diſſita (ſeu quaſi
parallelos emittentia radios) conſiderans, quo pacto ab
ipſis proſluentes radii detorquentur exquiro, _Tbeoremata_
quædam eliciens, è quibus præcipua _refractorum ſympto_-
_mata_ liquent, ipſorum interſectiones ac limites dignoſcun-
tur;
apparentia denique punctorum objectorum loca de-
ſignantur, tam oculi reſpectu qui in axe, quàm ejus qui
uſpiam extra axem collocatur.
tunc eadem attento quoad
puncta ſenſibiliter vicina, ſeu divergentibus radiis allu-
centia.
ſub extremum, quò paratior ſit horum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index