Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
21 3
22 4
23 5
24 6
25 7
26 8
27 9
28 10
29 11
30 12
31 13
32 14
33 15
34 16
35 17
36 18
37 19
38 20
39 21
40 22
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
< >
page |< < (8) of 393 > >|
268 quam infinitos ſupponere fas eſt) idoneum reperiens. Ità vulgare pro-
nunciatum interpretor;
id quod alias rigidè ſumptum haud verum du-
co.
Nec enim idem corpus eodem temporis puncto diverſas in partes
contendere, vel adniti;
ſed nec eandem præciſè medii partem è diver-
ſis locis accedentes corporum motus excipere quiſquam conceperit,
opinor, aut ego conceſſerim;
non certè magìs quam idem corpus unà
plures locos occupare, vel eundem locum plura ſimul corpora ſuſcipe-
re;
ad iſtum modum intellecta dicta ſuppoſitio totam unà cum radiis
lucidis naturam, omnem, utmihi videtur, Phyſicam permiſcebit.
In
noſtro rem explicandi modo nihil durius obverſari video, quàm ut hinc
divinæ potentiæ, ſapientiæque vis magìs eluceſcat, in luce ſic efforman-
da, tam ejus effectricibus particulis admirabilem exilitatem, incom-
prehenſibilemque velocitatem impertiendo, quæ prorſus ei neceſſariæ
fuerunt, ut ſenſionem efficeret, &
reliqua tam utilia ei deſtinata mu-
nia obiret.
Sanè lucis corpuſculum unum ab arenula quavis litorea
pluſquam eâ fortaſſis proportione ſuperatur, quâ tota quanta quanta
eſt mundana moles arenulam iſtam excedit;
id quod non ita cenſe-
bit abſonum, quiſquis ad complures ſatìs obvias apparentias men-
tem adverterit.
Subnotandum eſt porrò duas has fundamentales hypotheſes, ſic ac-
ceptas, innumeris adniodum familiaribus experimentis confirmari.
Quovis enim in loco ubicunque collocati objecti lucentis vel illuſtrati
quæcunque deſignabilis particula conſpicitur oculo, repræſentatur in
ſpeculo, modò nihil objiciatur ab eo rectâ delabentes radios interclu-
dens;
eadem verò ſtatim oculo ſubducitur, & penitus obumbratur,
ſi quid opaci corporis directum intercipiens radiorum iter obtendatur.

Etiam foramen utcunque tantillum ſufficit trajiciendis radiis quibus tota
quantivis objecti facies obverſa depingatur.
Et porrò quam nullà poſſit
apprehendi tam exigua lucidi pars, à qua non lux ad oculum defluit,
perſpiciliorum uſus apertiſſimè monſtrat.
At pergo.
X. 3. Lucis radius quilibet alteri medio perpendiculariter incur-
rens, aut rectà progreditur, ſiquidem cedente medio procedere valet,
aut in partes directè contrarias (hoc eſt in ſe, vel in ſuam retro ſemi-
tam) repellitur.
Experientiâ firmatur hæc hypotheſis; & rationi
quoque conſentanea eſt;
necenim ulla poteſt excogitari cauſa, cur in
unas potius quàm in alias partes deflectatur;
igitur in nullas. Quinimô
ſiverum ſit omne patiens, aut percuſſum vim inferenti poſitivâ quâdam
vi repugnare, perſpicuum videtur eò reſiſtentiam dirigi, unde vis ingru-
ebat;
ejúque conſequenter effectum abſolutè loquendo, tantùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index