Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
61
61 (43)
62
62 (44)
63
63 (45)
64
64 (46)
65
65 (47)
66
66 (48)
67
67 (49)
68
68 (50)
69
69 (51)
70
70 (52)
< >
page |< < (47) of 393 > >|
6547
Lect. VI.
I. ABſolutis iis, quæ radiis accidunt ad planam ſuperficiem in-
flexis (obſervatu quæ videbantur non indigna, cúmque:
prin-
cipiis noſtris cohærentia;
quæ denuò viam ſternebant, aut metho-
dum aperiebant ſequentibus) ad curvas jam gradum promovemus;
circa quas equidem cogitâram communia quædam delibare; verùm
excuſſà re, tam exilem illam &
abſtractam deprehendo, ſatius ut
exiſtimem actutùm ad particularia deſcendere.
curvarum utique prin-
cipem, &
ad praxes Opticas longè paratiſſimam, Superficiem Sphæ-
ricam aggrediar è veſtigio.
pro qua tamen, ob cauſas pridem aſſigna-
tas, circulos ſubrogabo per oculi Sphæræque centra, pérque ſingula
radiantia puncta trajectos.
& quoad hos _Catoptrica_ primo, _D@op-_
_trica_ poſtmodum exequemur.
Ad illa.
II. Præſternemus autem _λημμdηον_ unum vel alterum; hoc impri-
mìs:
Incidenti@m circulo radiorum obliquior eſt, qui magis à centro
11Fig. 62. diſtat;
vel qui minorem arcum (ſubſemicircularem) ſubtendit. ſci-
licet obliquiùs incidit recta QRS, quàm recta MNP.
Nam à
centro C ducantur CN, CP;
& CR; CS. & quoniam angulus
RCS angulo NCP (hypotheſi nimirum inſiſtendo) minor eſt;
pater reliquos CRS, CSR reliquos CN, P, CPN (cùm junctim,
tum ſingulum ſingulo) majores eſſe.
Cùm itaque Semidiametxi
CR, CN, circumferentiæ perpendiculares ſint;
omninò liquet pro-
poſitum.
III. Dato radio MN ad circulum incidenti congruum reflexum
reſignare.
22Fig. 63.
Variis modis huc facilè peragitur; quorum nunc unum adhibere,
tunc alium ex uſu ſit.
nos unum aut alterum ex expeditoribus attinge-
mus.
i. Incidens MN protrahatur ut circulum denuò ſecet in P. ;
& ſumatur arcus N Π = NP; erit connexa Π NH ipſius MNP
reflexus.
nam à centro C connexâ CN, manifeſtum eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index