Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
71
71 (53)
72
72 (54)
73
73 (55)
74
74 (56)
75
75 (57)
76
76 (58)
77
77 (59)
78
78 (60)
79
79 (61)
80
80 (62)
< >
page |< < (56) of 393 > >|
7456
XIII. Item, dico fore NX (rectioris itidem reflexi concursûs
incidentiæque punctis interjectam partem) minorem quartâ parte
totius N Π.
Etenim fiat ang. HR Π = ang. N Π R; quapropter
erit HR = H Π;
adeóque 2 H Π = HR + H Π & gt; R Π & gt; N Π.
item quoniam ang. RHN = 2 ang. HR Π = ang. XRH; eſt
XH = XR &
gt; XN. quum itaque ſit H Π major ſemiſſe totius N Π;
&
XH major ſemiſſe reſidui NH; liquet totam X Π majorem eſſe
triplâ X N;
ſeu totam N Π majorem eſſe quadruplâ N X: Q. E. D.
XIV. Hinc perſpicuum eſt, ſi fuerit NZ reflexi N Π quadrans,
quòd nullus alter hujuſmodi reflexus punctum Z permeabit.
Etenim
alterius cujuſvis reflexus permeare dicatur;
erit igitur, ſi obliquior
is fuerit, NZ &
lt; {1/4} N Π; ſin rectior fuerit, erit NZ & gt; {1/4} N Π (ni-
mirum è proximè demonſtratis hæc conſequuntur) quæ repugnant
hypotheſi.
XV. Quinetiam ipſi N Π propiùs adjacentium occurſus puncto Z vi-
11Fig. 77. ciniores ſunt, hinc indè.
Secent. inquam, radiorum LM, RS reflexi
L μ, R σ ipſam N Π punctis Y, X;
iſtæ quidem (rectior) in Y, hic
(obliquior) in X;
erit ZY & lt; ZX. Nam connectantur R Π,
L Π;
& fiat ang. Π LH = ang. N Π L; ducantúrque rectæ RH,
RY.
eſtque RH & gt; LH = H Π; adeóque ang. H Π; R & gt; ang.
HR Π; & proinde ang. NHR & lt; 2 ang. H Π R. item YR & gt; YL
= YH;
proindéque rurſus ang. NYR & lt; 2 ang. YHR. quare
multo minor eſt ang.
NY R quadruplo N Π R eſt autem ang. NXR
quadruplus anguli N Π R;
igitur ang. NXR & gt; ang. NYR. pona-
tur jam, ſi fieri poteſt, punctum X ipſis Y, Z interjacere.
erit igitur
angulus externus NYR interno NXR major;
atqui minor oſtenſus
eſt.
quæ repugnant. itaque potiùs eſt ZY & lt; ZX: Q. E. D.
Ad alteras partes haud abſimilis erit diſcurſus; parco faſtidioſæ re-
petitioni.
XVI. Hinc obiter patet ad eaſdem partes incidentium reflexos ſeſe
priùs (velut ad φ) quàm ipſum N Π decuſſare.
XVII. Quinimò rurſus hinc conſtat ad eaſdem axis partes plures
duobus in uno puncto reflexos non concurrere.
XVIII. Demùm (utaliquando tandem deſtinatum attingamus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index