Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15 (III)
16
16 (IV)
17
17 (V)
18
18 (VI)
19
19 (VII)
20
20 (VIII)
< >
page |< < (VIII) of 389 > >|
20VIII atque idipſum inprimis adjectum tam multis & dotibus,
quas
a Natura uberrime congeſtas habes, &
virtutibus,
quas
tute diuturna Tibi exercitatione, atque aſſiduo labo-
re
comparaſti, ſanctiſſime obſervatum inter tam varias
forenſes
, Aulicas, Sacerdotales occupationes, iſtos Tibi
tam
celeres dignitatum gradus quodammodo veluti co-
acervavit
, &
omnium una tam populorum, quam Prin-
cipum
admirationem excitavit ubique, conciliavit a-
morem
;
unde illud eſt factum, ut ab aliis alia Te,
ſublimiora
ſemper, atque honorificentiora munera quo-
dammodo
velut avulſum, atque abſtractum rapuerint.
Dum Romæ in celeberrimo illo, quod Auditorum Ro-
appellant, collegio toti Chriſtiano orbi jus diceres,
acceſſerat
Hetruſca Imperialis Legatio apud Romanum
Pontificem
exercenda;
cum repente Mechlinienſi Ar-
chiepiſcopo
in ampliſſima illa adminiſtranda Eccleſia
Adjutor
datus, &
deſtinatus Succeſſor, poſſeſſione præ-
ſtantiſſimi
muneris vixdum capta, ad Hiſpanicum Re-
gem
ab Auguſtiſſima Romanorum Imperatrice ad gra-
viſſima
tractanda negotia Legatus es miſſus, in quibus
cum
ſumma utriuſque Aulæ approbatione verſatum
per
annos quinque ditiſſima Vaccienſis Eccleſia adepta
eſt
;
atque ibi dum poſt tantos Aularum ſtrepitus ea,
qua
Chriſtianum Antiſtitem decet, &
animi moderatio-
ne
, &
demiſſione quadam, atque in omne hominum
genus
charitate, &
ſingulari cura, ac diligentia Religio-
nem
adminiſtras, &
ſacrorum exerces curam; non ea
tantum
urbs, atque ditio, ſed univerſum Hungariæ
Regnum
, quanquam exterum hominem, non ut ci-
vem
ſuum tantummodo, ſed ut Parentem amantiſſi-
mum
habuit, quem adhuc ereptum ſibi dolet, &
an-
gitur
;
dum ſcilicet minore, quam unius anni interval-
lo
ab Ipſa Auguſtiſſima Imperatrice ad Regalem hanc
Urbem
, tot Imperatorum ſedem, ac Auſtriacæ Domi-
nationis
caput, dignum tantis dotibus explicandis thea-
trum
, evocatum videt, atque in hac Celſiſſima Archi-
epiſcopali
Sede, accedente Romani Pontificis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index