Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
71 19
72 20
73 21
74 22
75 23
76 24
77 25
78 26
79 27
80 28
81 29
82 30
83 31
84 32
85 33
86 34
87 35
88 36
89 37
90 38
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
< >
page |< < (20) of 389 > >|
7220THEORIÆ
43. Eodem igitur pacto in lege ipſa continuitatis agendum
11Similis ad
continuitatem:
duo caſuum ge-
nera, in quibus
ea videatur læ-
di.
eſt.
Illa tam ampla inductio, quam habemus, debet nos mo-
vere ad illam generaliter admittendam etiam pro iis caſibus,
in quibus determinare immediate per obſervationes non poſſu-
mus, an eadem habeatur, uti eſt colliſio corporum;
ac ſi
ſunt caſus nonnulli, in quibus eadem prima fronte violari
videatur;
ineunda eſt ratio aliqua, qua ipſum phænomenum
cum ea lege conciliari poſſit, uti revera poteſt.
Nonnullos
ejuſmodi caſus protuli in memoratis diſſertationibus, quorum
alii ad geometricam continuitatem pertinent, alii ad phyſi-
cam.
In illis prioribus non immorabor; neque enim geome-
trica continuitas neceſſaria eſt ad hanc phyſicam propugnan-
dam, ſed eam ut exemplum quoddam ad confirmationem
quandam inductionis majoris adhibui.
Poſterior, ut ſæpe &
illa prior, ad duas claſſes reducitur:
altera eſt eorum caſuum,
in quibus ſaltus videtur committi idcirco, quia nos per ſaltum
omittimus intermedias quantitates:
rem exemplo geometrico
illuſtro, cui phyſicum adjicio.
44. In axe curvæ cujuſdam in fig. 4. ſumantur ſegmenta
22Fig. 4. AC, CE, EG æqualia, &
erigantur ordinatæ AB, CD, EF,
33Exemplum
geometricum
primi generis,
ubi nos inter-
medias magni-
tudines omitti-
mus.
GH.
Areæ B A C D, D C E F, F E G H videntur continuæ
cujuſdam ſeriei termini ita, ut ab illa B A C D ad DCEF,
&
inde ad FEGH immediate tranſeatur, & tamen ſecunda a
prima, ut &
tertia a ſecunda, differunt per quantitates finitas:
ſi enim capiantur CI, EK æquales BA, DC, & arcus BD
transſeratur in IK;
area DIKF erit incrementum ſecundæ ſu-
pra primam, quod videtur immediate advenire totum abſque
eo, quod unquam habitum ſit ejus dimidium, vel quævis alia
pars incrementi ipſius;
ut idcirco a prima ad ſecundam ma-
gnitudinem areæ itum ſit ſine tranſitu per intermedias.
At ibi
omittuntur a nobis termini intermedii, qui continuitatem ſer-
vant;
ſi enim a c æqualis A C motu continuo feratur ita,
ut incipiendo ab AC deſinat in CE;
magnitudo areæ BACD
per omnes intermedias bacd abit in magnitudinem D C E F
ſine ullo ſaltu, &
ſine ulla violatione continuitatis.
45. Id ſane ubique accidit, ubi initium ſecundæ magnitudi-
44Quando id ac-
cidat: exem-
pla phyſica die-
rum, & oſcil-
lationum con-
ſequentium.
nis aliquo intervallo diſtat ab initio primæ;
ſive ſtatim veniat
poſt ejus finem, ſive quavis alia lege ab ea disjungatur.
Sic in
phyſicis, ſi diem coneipiamus intervallum temporis ab occaſu
ad occaſum, vel etiam ab ortu ad occaſum, dies præcedens a
ſequenti quibuſdam anni temporibus differt per plura ſecunda,
ubi videtur fieri ſaltus ſine ullo intermedio die, qui minus dif-
ferat.
At ſeriem quidem continuam ii dies nequaquam con-
ſtituunt.
Concipiatur parallelus integer Telluris, in quo ſunt
continuo ductu diſpoſita loca omnia, quæ eandem latitu-
dinem geographicam habent:
ea ſingula loca ſuam habent du-
rationem diei, &
omnium ejuſmodi dierum initia, ac fines con-
tinenter fluunt;
donec ad eundem redeatur locum, cujus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index