Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of figures

< >
< >
page |< < (63) of 389 > >|
11563PARS PRIMA. iis ſupponitur, ipſa compenetratio excluditur, adeoque habetur
contradictio, &
abſurdum.
140. Sunt alii, quibus videri poterit, contra hæc ipſa pun-
11Inductionem
a fenſibilibus
compoſitis, &
extenſis haud
valere contra
puncta ſimpli-
cia, & inexten-
ſa.
cta indiviſibilia, &
inextenſa adhiberi poſſe inductionis princi-
pium, a quo continuitatis legem, &
alias proprietates deriva-
vimus ſupra, quæ nos ad hæc indiviſibilia, &
inextenſa puncta
deduxerunt.
Videmus enim in materia omni, quæ ſe uſpiam
noſtris objiciat ſenſibus, extenſionem, diviſibilitatem, partes;
quamobrem hanc ipſam proprietatem debemus transſerre ad e-
lementa etiam per inductionis principium.
Ita ii: at hanc
difficultatem jam ſuperius præoccupavimus, ubi egimus de in-
ductionis principio.
Pendet ea proprietas a ratione ſenſibilis, &
aggregati, cum nimirum ſub ſenſus noſtros ne compoſita qui-
dem, quorum moles nimis exigua ſit, cadere poſſint.
Hinc di-
viſibilitatis, &
extenſionis proprietas ejuſmodi eſt; ut ejus defe-
ctus, ſi habeatur alicubi is caſus, ex ipſa earum natura, &

ſenſuum noſtrorum conſtitutione non poſſit cadere ſub ſenſus
ipſos, atque idcirco ad ejuſmodi proprietates argumentum de-
ſumptum ab inductione nequaquam pertingit, ut nec ad ſenſi-
bilitatem extenditur.
141. Sed etiam ſi extenderetur, eſſet adhuc noſtræ Theoriæ
22Per ipſam
etiam excluſio-
nem inextenſi
vi ind uctionis
habitam ipſum
extenſum ex-
cludi.
cauſa multo melior in eo, quod circa extenſionem, &
compo-
ſitionem partium negativa ſit.
Nam eo ipſo, quod continui-
tate admiſſa, continuitas elementorum legitima ratiocinatione
excludatur, excludi omnino debet abſolute;
ubi quidem illud
accidit, quod a Metaphyſicis, &
Geometris nonnullis animad-
verſum eſt jam diu, licere aliquando demonſtrare propoſitio-
nem ex aſſumpta veritate contradictoriæ propoſitionis;
cum e-
nim ambæ ſimul veræ eſſe non poſſint, ſi ab altera inferatur
altera, hanc poſteriorem veram eſſe neceſſe eſt.
Sic nimirum,
quoniam a continuitate generaliter aſſumpta deſectus continui-
tatis conſequitur in materiæ elementis, &
in extenſione, de-
fectum hunc haberi vel inde eruitur:
nec oberit quidquam
principium inductionis phyſicæ, quod utique non eſt demon-
ſtrativum, nec vim habet, niſi ubi aliunde non demonſtretur,
caſum illum, quem inde colligere poſſumus, improbabilem eſ-
ſe tantummodo, adhuc tamen haberi, uti aliquando ſunt &
fal-
ſa veris probabiliora.
143. Atque hic quidem, ubi de continuitate ſeipſam exclu-
33Cujuſmodi con-
tinuum in hac
Theoria admit-
tatur: quid ſit
ſpatium, & tem-
pus.
dente mentio injecta eſt, notandum &
illud, continuitatis le-
gem a me admitti, &
probari pro quantitatibus, quæ magni-
tudinem mutent, quas nimirum ab una magnitudine ad aliam
cenſeo abire non poſſe, niſi tranſeant per intermedias, quod
elementorum materiæ, quæ magnitudinem nec mutant, nec
ullam habent variabilem, continuitatem non inducit, ſed argu-
mento ſuperius facto penitus ſummovet.
Quin etiam ego qui-
dem continuum nullum agnoſco coexiſtens, uti &
ſupra mo-
nui;
nam nec ſpatium reale mihi eſt ullum continuum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index