Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of figures

< >
< >
page |< < (2) of 389 > >|
542THEORIÆ peculiaribus quibuſque præcipuis per accuratiſſimas demonſtra-
tiones deducendis eſt profecto mirum in modum idoneum.
2. Habet id quidem ex Leibnitii Theoria elementa prima
11In quo conve-
niat cum ſyſte-
mate Newto
niano, & Leib-
nitiano.
ſimplicia, ac prorſus inextenſa:
habet ex Newtoniano ſyſte-
mate vires mutuas, quæ pro aliis punctorum diſtantiis a ſe
invicem aliæ ſint;
& quidem ex ipſo itidem Newtono non
ejuſmodi vires tantummodo, quæ ipſa puncta determinent ad
acceſſum, quas vulgo attractiones nominant;
ſed etiam ejuſino-
di, quæ determinent ad receſſum, &
appellantur repulſiones:
atque id ipſum ita, ut, ubi attractio deſinat, ibi, mutata di-
ſtantia, incipiat repulſio, &
vice verſa, quod nimirum New-
tonus idem in poſtrema Opticæ Quæſtione propoſuit, ac ex-
emplo tranſitus a poſitivis ad negativa, qui habetur in alge-
braicis ſormulis, illuſtravit.
Illud autem utrique ſyſtemati
commune eſt cum hoc meo, quod quævis particula materiæ
cum aliis quibuſvis, utcunque remotis, ita connectitur, ut ad
mutationem utcunque exiguam in poſitione unius cujuſvis,
determinationes ad motum in omnibus reliquis immutentur,
&
niſi ſorte elidantur omnes oppoſitæ, qui caſus eſt inſinities
improbabilis, motus in iis omnibus aliquis inde ortus habeatur.
3. Diſtat autem a Leibnitiana Theoria longiſſime, tum quia
nullam extenſionem continuam admittit, quæ ex contiguis, &

22In quo differat
a Leibnitiano ,
& ipſi præftet.
ſe contingentibus inextenſis oriatur:
in quo quidem difficultas
jam olim contra Zenonem propoſita, &
nunquam ſane aut
ſoluta ſatis, aut ſolvenda, de compenetratione omnimoda in-
extenſorum contiguorum, eandem vim adhuc habet contra
Leibnitianum ſyſtema:
tum quia homogeneitatem admittit
in elementis, omni maſſarum diſcrimine a ſola diſpoſitione ,
&
diverſa combinatione derivato , ad quam homogeneitatem
in elementis, &
diſcriminis rationem in maſſis, ipſa nos Naturæ
analogia ducit, ac chemicæ reſolutiones inprimis, in quibus
cum ad adeo pauciora numero, &
adeo minus inter ſe di-
verſa principiorum genera, in compoſitorum corporum analyſi
deveniatur, id ipſum indicio eſt, quo ulterius promoveri poſſit
analyſis, eo ad majorem ſimplicitatem, &
homogeneitatem de-
veniri debere, adeoque in ultima demum reſolutione ad homo-
geneitatem, &
ſimplicitatem ſummam, contra qua quidem
indiſcernibilium principium, &
principium rationis ſufficientis
uſque adeo a Leibnitianis deprædicata, meo quidem judicio,
nihil omnino poſſunt.
4. Diſtat itidem a Newtoniano ſyſtemate quamplurimum,
33In quo differat
a Newtoniano,
& ipſi præſtet.
tum in eo, quod ea, quæ Newtonus in ipſa poſtrema Quæ-
ſtione Opticæ conatus eſt explicare per tria principia, gravi-
tatis, cohæſionis, fermentationis, immo &
reliqua quampluri-
ma, quæ ab iis tribus principiis omnino non pendent, per u-
nicam explicat legem virium, expreſſam unica, &
ex pluri-
bus inter ſe commixtis non compoſita algebraica formula,
vel unica continua geometrica curva:
tum in eo, quod in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index