Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of figures

< >
< >
page |< < (XXXII) of 389 > >|
44XXXII a num. 348 ad finem hujus partis, ſive ad num.
358, expono quædam, quæ pertinent ad fluidorum
Theoriam, &
primo quidem ad preſſionem, ubi il
lud innuo demonſtratum a Newtono, ſi compreſ-
ſio fluidi ſit proportionalis vi comprimenti, vires
repulſivas punctorum eſſe in ratione reiproca di-
ſtantiarum, ac vice verſa:
oſtendo autem illud, ſi
eadem vis ſit inſenſibilis, rem, præter alias cur-
vas, exponi poſſe per Logiſticam, &
in fluidis gra-
vitate noſtra terreſtri præditis preſſiones haberi de-
bere ut altitudines;
deinde vero attingo illa etiam,
quæ pertinent ad velocitatem fluidi erumpentis e
vaſe, &
expono, quid requiratur, ut ea ſit æqua-
lis velocitati, quæ acquireretur cadendo per alti-
tudinem ipſam, quemadmodum videtur res obtin-
gere in aquæ effluxu:
quibus partim expoſitis, par-
tim indicatis, hanc ſecundam partem concludo.
PARS III.
NUm. 358 propono argumentum hujus tertiæ
11358 partis, in qua omnes e Theoria mea gene-
rales materiæ proprietates deduco, &
particulares
pleraſque:
tum uſque ad num. 371 ago aliquanto
22360 fuſius de impenetrabilitate, quam duplicis generis
agnoſco in meis punctorum inextenſorum maſſis,
ubi etiam de ea apparenti quadam compenetratio-
ne ago, ac de luminis tranſitu per ſubſtantias in-
timas ſine vera compenetratione, &
mira quædam
phænomena huc pertinentia explico admodum ex-
pedite.
Inde ad num. 375 de extenſione ago, quas
33371 mihi quidem in materia, &
corporibus non eſt
continua, ſed adhuc eadem præbet phænomenæ
ſenſibus, ac in communi ſententia;
ubi etiam de
Geometria ago, quæ vim ſuam in mea Theoria re-
tinet omnem:
tum ad num. 383 figurabilitatem
44375 perſequor, ac molem, maſſam, denſitatem ſingilla-
tim, in quibus omnibus ſunt quædam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index