Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of contents

< >
< >
page |< < (77) of 389 > >|
12977
PARS II
Theoriæ applicatio ad Mechanicam.
166. COnſiderabo in hac ſecunda parte potiffimum gene-
11Ante applica-
tionem ad Me-
chanicam con-
ſideratio curæ.
rales quaſdam leges æquilibrii, &
motus tam pun-
ctorum, quam maffarum, quæ ad Mechanicam u-
tique pertinent, &
ad plurima ex iis, quæ in elementis Meca-
nicæ paffim traduntur, ex unico principio, &
adhibito con-
ſtanti ubique agendi modo, demonſtranda viam ſternunt pro-
niffimam.
Sed prius præmittam nonnulla, quæ pertinent ad
ipſam virium curvam, a qua utique motuum phænomena pen-
dent omnia.
167. In ea curva conſideranda ſunt potiffimum tria, arcus
22Quid in ea
conſiderandum.
curvæ, area comprehenſa inter axem, &
arcum, quam generat
ordinata continuo fluxu, ac puncta illa, in quibus curva ſecat
axem.
168. Quod ad arcus pertinet, alii dici poffunt repulſivi, &
33Diverſa arcuum
genera: arcus
aſymptotici et-
iam numero in-
finiti.
alii attractivi, prout nimirum jacent ad partes cruris aſym-
ptotici ED, vel ad contrarias, ac terminant ordinatas exhi-
bentes vires repulſivas, vel attractivas.
Primus arcus ED de-
bet omnino effe aſymptoticus ex parte repulſiva, &
in infini-
44Fig. 1. tum productus:
ultimus TV, ſi gravitas cum lege virium re-
ciproca duplicata diſtantiarum protenditur in infinitum, debet
tidem effe aſymptoticus ex parte attractiva, & itidem natura
fua in infinitum productus.
Reliquos figura I exprimit omnes
finitos.
Verum curva Geometrica etiam ejus naturæ, quam
expoſuimus, pofſet habere alia itidem aſymptotica crura, quot
libuerit, ut ſi ordinata m n in H abeat in infinitum.
Sunt
nimirum curvæ continuæ, &
uniformis naturæ, quæ aſympto-
os habent plurimas, & habere poffunt etiam numero infinitas.
55Fig. 12.6

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index