Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
101
101 (49)
102
102 (50)
103
103 (51)
104
104 (52)
105
105 (53)
106
106 (54)
107
107 (55)
108
108 (56)
109
109 (57)
110
110 (58)
< >
page |< < (49) of 389 > >|
10149PARS PRIMA. hil ſane obeſſet, cum poſitivo argumento evincatur & repul-
11verſi ſint ge,
neris: ſed eſſe
ejuſdem, uti
ſunt poſitiva,
& negativa.
ſio, &
attractio, uti vidimus; at id ipſum eft omnino falſum.
Utraque vis ad eandem pertinet ſpeciem, cum altera reſpectu
alterius negativa ſit, &
negativa a poſitivis ſpecie non diffe-
rant.
Alteram negativam eſſe reſpectu alterius, patet inde,
quod tantummodo differant in directione, quæ in altera eſt
prorſus oppoſita directioni alterius;
in altera enim habetur de-
terminatio ad acceſſum, in altera ad receſſum, &
uti receſſus,
&
acceſſus ſunt poſitivum, ac negativum; ita ſunt pariter &
determinationes ad ipſos.
Quod autem negativum, & poſiti-
vum ad eandem pertineant ſpeciem, id ſane patet vel ex eo
principio:
magis, & minus non differunt ſpecie. Nam a po-
ſitivo per continuam ſubtractionem, nimirum diminutionem,
habentur prius minora poſitiva, tum zero, ac demum negati-
va, continuando ſubtractionem eandem.
109. Id facile patet exemplis ſolitis. Eat aliquis contra flu-
22Probatio h
jus a progreſ.
ſu, & regreſſu.
in fluvio.
vii directionem verſus locum aliquem ſuperiori alveo proxi-
mum, &
ſingulis minutis perficiat remis, vel vento 100 hexa-
pedas, dum a curſu fluvii retroagitur per hexapedas 40;
is
habet progreſſum hexapedarum 60 ſingulis minutis.
Creſcat au-
tem continuo impetus fluvii ita, ut retroagatur per 50, tum
per 60, 70, 80, 90, 100, 110, 120 &
c. Is progredietur per 50,
40, 30, 20, 10, nihil;
tum regredietur per 10, 20, quæ erunt
negativa priorum;
nam erat prius 100 - 50, 100 - 60, 100
- 70, 100 - 80, 100 - 90, tum 100 - 100=0, 100-
110= - 10, 100 - 120= - 20, &
ita porro. Continua
imminutione, ſive ſubtractione itum eſt a poſitivis in negati-
va, a progreſſu ad regreſſum, in quibus idcirco eadem ſpe-
cies manſit, non duæ diverſæ.
110. Idem autem & algebraicis formulis, & geometricis li-
33Probatio ex
Algebra, &
Geometria:
applicatio ad
omnes quanti-
tates variabi-
les.
neis ſatis manifeſte oſtenditur.
Sit formula 10 - x, & pro
x ponantur valores 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12 &
c. ; valor for-
mulæ exhibebit 4, 3, 2, 1, 0, - 1, -2 &
c. , quod eodem
redit, ubi erat ſuperius in progreſſu, &
regreſſu, qui exprime-
rentur ſimul per formulam 10 - x.
Eadem illa formula per
continuam mutationem valoris x migrat e valore poſitivo in
negativum, qui æque ad eandem formulam pertinent.
Eodem
pacto in Geometria in fig.
11, ſi duæ lineæ MN, OP refe-
44Fig. 11. rantur invicem per ordinatas AB, CD &
c parallelas inter
ſe, ſecent autem ſe in E;
continuo motu ipſius ordinatæ a
poſitivo abitur in negativum, mutata directione AB, CD,
quæ hic habentur pro poſitivis, in FG, HI, poſt evaneſcen-
tiam in E.
Ad eandem lineam continuam OEP æque per-
tinet omnis ea ordinatarum ſeries, nec eſt altera linea, alter
locus geometricus O E, ubi ordinatæ ſunt poſitivæ, ac EP,
ubi ſunt negativæ.
Jam vero variabilis quantitatis cujuſvis
natura, &
lex plerumque per formulam aliquam analyticam,
ſemper per ordinatas ad lineam aliquam exprimi poteſt;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index