Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
641
641 (213)
642
642 (214)
643
643 (215)
644
644 (216)
645
645 (217)
646
646 (218)
647
647 (219)
648
648 (220)
649
649 (221)
650
650 (222)
< >
page |< < (214) of 672 > >|
642214Diſſertatio Septima. occurrit, progredi audeat. Sic poſſe corpus, quaſi naturam
incorpoream, loco quidem definiri non tamen circumſcribi,
immò idem pluribus in locis eodem temporis puncto conſtitui,
atque Accidentia ita à ſubſtantia diſtingui, ut Divinâ virtute
etiam ſeparata conſiſtere queant, niſi nos docuiſſet Fides in
myſterio Euchariſtico, nunquam ſuſpicata fuiſſet Philoſo-
phia:
quæ pariter circa Naturæ Hypoſtaſim, ſeu Subſiſten-
tiam, tandiu elinguis fuit, quandiu eam latuit, Humanam
Naturam à Divino Verbo aſſumptam caruiſſe Hypoſtaſi crea-
tâ, unamque Perſonam Deum ſimul eſſe &
Hominem.
Licèt autem ad hęc myſteria pervenire nequeat naturalis intel-
ligentia, ubi tamen jam præluxerit Fides, tùm de aliquibus
ad ea pertinentibus diſputare, à ſe alienum non putat Philo-
ſophia.
Pari itaque ratione de Empyreo diſputationem ali-
quam inſtituere nobis licebit, &
quæ magis probabilia viſa,
fuerint, conſectari.
Maur. Haud equidem mihi perſuadeo Cœlum illud Terræ
planè coævum, primumque Divini Artificis opus initio crea-
tum, quando in principio creavit Deus Cœlum &
Terram, aliud
fuiſſe, quàm Supremum omnium Cœlum:
ſiquidem poſt
conditam lucem poſterâ die factum eſt Firmamentum aquas
ab aquis dividens, in quo etiam quartâ die luminaria, &
ſtel-
las poſuit Deus.
Neque enim iis aſſentiendum duco, qui opi-
nantur Cœli mentionem factam per Prolepſim quandam, ſeu
Anticipationem, quaſi nullum eſſe Cœlum præter hoc aſpe-
ctabile Hebræi exiſtimâſſent.
Nam Cœlum eſſe, in quo prę-
cipuè à Beatis Angelis coleretur Deus, non ita rudes erant
Hebræi, quibus liber Geneſis à Moyſe ſcribebatur, ut pror-
ſus ignorarent;
ideòque docendi ſolùm erant, illud pariter
atque Terram non ab omni æternitate extitiſſe, ſed rato tem-
pore ortum habuiſſe, cum nihil pręceſſiſſet, ex quo forma-
rentur:
quemadmodum eos ſcire oportuit ſidera pariter facta
fuiſſe, ne illis Divinitatem perperam tribuentes in idololatriam
laberentur, ſicut poſtea Manaſſes lib.
4. Reg. cap. 21. 3. ado-
ravit omnem militiam Cœli, &
coluit eam, atque ii quos diſper-
dendos minitatus eſt Deus per Sophoniam 1.
5. , nimirum qui
adorant ſuper tecta militiam Cœli:
Nam & lapidibus obrui Deu-
ter.
17. juſſit Deus illos, qui adorarent Solem, & Lunam,
&
omnem militiam Cœli. Primæ igitur diei opus fuere Cœ-
lum Empyreum, Terra, Aqua, Spiritus Domini, hoc eſt,
Aër, qui ferebatur ſuper aquas, &
Lux. Secundâ autem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index