Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
641
641 (213)
642
642 (214)
643
643 (215)
644
644 (216)
645
645 (217)
646
646 (218)
647
647 (219)
648
648 (220)
649
649 (221)
650
650 (222)
< >
page |< < (215) of 672 > >|
643215De Empyreo. factum eſt Firmamentum aquas inferiores à ſuperioribus divi-
dens:
hanc verò novam eſſe Naturam, olim probabiliùs di-
cebamus aquis diviſis non proximè interiectam, cum abyſſi,
quam Spiritus complectebatur &
fovebat, pars ſeparata fue-
rit, &
ſupra aërem, ac univerſum Cœlum ſidereum de no-
vo creatum evecta.
Ex quo licèt argui poſſit inter Cœlum,
Empyreum &
ea omnia, quę primâ die fuere creata, inter-
ceſſiſſe inanitatem, quam poſtea Firmamentum ac ſidera re-
pleverint, nihil tamen apparet abſurdi, ſi conceſſerimus in
primâ illâ rerum molitione ſucceſſiſſe Nihilo aliquod Inane, à
quo quidem Natura abhorret, ſed tantummodo poſtquam
perfecti ſunt Cœli &
terra, & omnis ornatus eorum.
Dand. Cum aquas ſupra Firmamentum, in quo ſunt ſtellæ,
negare nemo poſſit, qui verum &
proprium Divinarum vo-
cum ſenſum alienâ interpretatione non diſtorqueat, utique
Cœlum aliud ſolidum aquas illas fluidas complectens ſtatuere,
Naturalis cujuſdam ordinis ratio poſtulare videbatur.
Quanto
autem intervallo illud à Terrâ abſit, nemo niſi temere defi-
niat:
ſi enim vix aliquâ conjecturâ aſſequimur aſtrorum di-
ſtantiam, quę tamen ſuâ ſe luce aſpectabilia exhibent, multo
minùs aquarum illarum, procul ab omni oculorum acie in-
ter aſtra &
Empyreum interiectarum moles quàm altè prove-
hatur, cum nulla probabilia ſuppetant argumenta, affirma-
re quis audeat.
Eſt quidem extrà omnem controverſiam po-
ſitum, nonniſi ſapientiſſimo Divini Opificis conſilio aquas ibi
fuiſſe collocatas;
finis autem, quò referatur hujuſmodi Na-
turarum diſpoſitio, planè nos latet;
qui ſi innoteſceret, an-
ſam aliquam opinandi præberet.
Si quoſdam audiamus ex
Chymicarum affectionum analogiâ, in quibus Alembici oper-
culo frigidam imponunt, ut vapor deorſum retrudatur, exi-
ſtimantes ideò aquas ſupra Firmamentum collocatas, ut ſide-
rum expirationes deorſum in terram reflectantur;
ſanè non,
modica aquarum altitudo illa eſſet;
quę tantorum ignium
fervorem temperare poſſet, ac ita moderari, ut effluentes
ſurſum ex aſtris halitûs comprimerentur, &
eorum virtus
univerſa in terram, aut ad inferiora ſidera, dirigeretur.
Quòd ſi indè per apertas Cœli cataractas tunc aquę dilapſę ſunt,
cùm in maximâ illâ proluvie univerſus terrarum orbis obru-
tus eſt aquis altiſſimos montes operientibus, ingentem aqua-
rum vim defluxiſſe neceſſe eſt, eaſque non modicè imminu-
tas;
quas tamen eò iterum evectas neſcimus; factâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index